PL 62, col. 238

Dialogus contra Arianos etc. (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne · De Trinitate (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

si sibi prodesse cupiunt quod Christiani dicuntur, 198
omni verecundiae pudore postposito, relinquentes
noxia humani commenta erroris, quibus verum
reperisse se fallebantur, et quibus sub praetextu
Christiani nominis a Christi confessione procul extorres
habebantur, totis viribus, totisque fidei nisibus,
ad verum et rectum apostolicae fidei tramitem,
cujus Athanasius idoneus et fidelis assertor exstitit,
retinendum ocius festinare contendant, ut verae integraeque
confessionis praemium indubitata sorte capessant.
Amen.

videtur ignorare, qui huic plenitudini divinae Trinitatis
aliquid voluerit derogare, dum de te magis senserim,
quam proprie aliquid de meo dixerim. Nunquid
totum secundum professionem regulae credi te
tantum permisisti, et nullo omnimodo mentali sermone
definiri voluisti? Nunquid quia per fidem credi
te permisisti, et deitatem divinitatis tuae immensae
apud nos ut enarremus jussisti? Nunquid quia a nobis
sentiris proprie, et dicendo definiris? Absit, dum
Deus tu tibi tantum solus proprie es agnitus. Propter
quod supplex impensissime obsecro tuae tranquillissimae
Trinitatis gloriam, ut perducas me ad statum
perfectum fidei, confessionis meae verba promentem.
Si coelum vel coeli non sufficiunt ad prodendam sublimis 200
magnitudinis tuae laudem; si non satiatur

oculus ad videndum, aut auris ad audiendum
opera magnificentiae tuae, unde sufficit parvitas mea
geminas in confessione referre tibi maximas gratias?
Adeo veniam postulo, ne forte cum praesumptionis
dicta assumpsero, tuae majestati videar aliquid derogare.
Sed prostratus jaceo ante tuae sublimitatis gloriae
sedem, ut permittas me de plenitudine thesauri
tui legis fontem bibere, et de quatuor exuberantibus
fluminibus aquam vitae haurire. Ex quibus confidenter
haereticorum blasphemias per auctoritatem regulae
praescribamus, et catholicorum a sempiterno vitae
Spiritu, velut de nectaris fonte corda sitientium irrigemus.
Haec est, inquam, materiae formula in collisione
haereticorum, et haec est tituli victoria in absolutione
catholicorum, quam significat principale mandatum

Dei: Euntes baptizate omnes gentes in nomine
Patris, et Filii, et Spiritus sancti [(Matth. XXVIII, 19)]
?
Audi in hoc admirabile ac regale decretum, in quo
omne sacramentum in deitate Trinitatis uniter continetur.
Quia dixit in nomine, evidenter unam deitatem
in Trinitate consistere declaravit. Et quod prosecutus
est, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, per

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.