PL 62, col. 243

De Trinitate (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

et glorificubis me
[(Psal. XLIX, 14)]
. Utique si una esset
tantummodo in hoc exemplo fixa persona, debuerat
haec sine aliqua distinctione in prosequendo taxare,
dicens: Vivit Dominus, qui est benedictus. Sed cum
dicit: Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltetur
Deus salutis meae [(Psal. XVII, 47)]
, itane non
uniter in his personis est nomen divinitatis Patris,
et Filii, et Spiritus sancti in omnibus declaratum? 206
id est Deus, et Deus, et Deus: sicut alio in
loco cautum est de unito nomine dominationis: Afferte Domino patriae gentium, afferte Domino gloriam
et honorem, afferte gloriam nomini ejus
[(Psal.
XCV, 7)]
. Quia si una esset tantummodo persona gloriam
sic debuerat intimare: Afferte Domino patriae
gentium, afferte ei gloriam et honorem, afferte gloriam

nomini ejus. Quid amplius? Nunquid adhuc
nobis ad patefaciendam veritatem argumenta sunt
necessaria? Nunquid gentes quibus introitus januae
credentibus ad vitam aeternam patens est, in unam
tantummodo personam Patris baptizantur? et non in
tres, quorum nomina haec sunt in personis distincta,
Patris, et Filii, et sancti Spiritus, quibus est una natura
divinitatis, sicut scriptum est, Euntes baptizate
omnes gentes in nomine, et sic prosecutus est, Patris,
et Filii, et Spiritus sancti [(Matth. XXVIII, 19)]
. Unde in
his personis per omnia in deitate divinitatis unitum
nomen est, et per ipsa nomina Trinitatis tantum personae
distinctae sunt. Sed et Apostolus ad haec testatur: Servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. Unum
corpus, et unus Spiritus; sicut et vocati estis in una

spe vocationis vestrae
[(Ephes. IV, 3)]
. Vides servandum
esse unitum Spiritum, in unum corpus Ecclesiae, in
vinculo pacis, quod est in confessione salutis? Aut
nunquid unitatis naturae nomen Spiritus in una tantummodo
persona ejusdem dici potest, dum unitatis
naturae nomen in tribus his personis in baptismo
vitam credentibus tribuat? In qua spe omnes nos vocati
sumus. Quae spes fidei nostrae haec est, ut in baptismo
unitum divinitatis nomen prius confitearis, ut
remissam peccatorum in his personis consequi merearis.
Ergo quamvis in superioribus exemplis Scripturarum
tacita sint nomina personarum, tamen unitum
nomen divinitatis per omnia tibi est in his
demonstratum; sicut et in hoc exemplo veritatis, in
quo nomina personarum evidenter sunt ostensa, et

unitum nomen divinitatis clause est declaratum, dicente
Joanne evangelista in Epistola sua: Tres sunt
qui testimonium dicunt in coelo, Pater, et Verbum, et
Spiritus, et in Christo Jesu unum sunt [(I Joan. V, 7)]
;
non tamen unus est, 207 quia non est in his una
persona. Nam unum quod dixit de utrisque, quid aliud
intelligitur, quam quod Deus Pater divinitatis natura,
idem ipse dicatur et Dominus, idem ipse sit et Spiritus;
et Filius Deus, idemque sit in divinitate et
Dominus, idemque sit in deitate et Spiritus; sed et
Spiritus Paraclitus Deus idemque sit et Dominus in
natura deitatis, idem sit et spiritus? Vides quia in
deitate et in substantia plenitudinis per omnia unum
sunt, et in nominibus personarum tres sunt? Nam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.