PL 62, col. 262

De Trinitate (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

me misit major me est [(Joan. XIV, 28)]
. Sive in hoc
dicto, in quo soles argumentari: Quid me dicis bonum?
nemo bonus, nisi solus Deus [(Luc. XVI, 19)]
;
cum alio in loco ipse dicat: An oculus tuus nequam
est, quia ego bonus sum [(Matth. XX, 15)]
? Sed et hoc: Ego sum pastor bonus
[(Joan. X, 14)]
. Sicut et de persona
sancti Spiritus sic cautum invenimus: Spiritus
tuus bonus deducet me in via recta [(Psal. CXLII, 10)]
.
Disce unam esse bonitatem in natura Patris, et Filii,
et sancti Spiritus. Igitur vel nunc perpende quia
omnis infirmitas homini est imputanda, et omnis
potestas bonitatis signorum vel prodigiorum deitati
indiscrete Trinitatis est ascribenda.
Haereticus. Interrogabo te ergo si una natura Patris
et Filii indiscreta est qui ait: Ego in Patre, et

Pater in me [(Joan. XIV, 11)]
; et causa dispensationis
hominis dictum fuisse asseris: Qui me misit major
me est [(Joan. XIV, 28)]
: quid jam de persona Spiritus
Paracliti dicturus es? minor non est, qui a Filio
missus est? sicut ipse ait: Si non abiero, Paraclitus
non veniet. Et si abiero, mittam eum ad vos, et docebit
vos omnem veritatem [(Joan. XVI, 7)]
?
Athanasius. O inaudita adhuc penitus tam inquisita
perscriptio. Itaque suggerente ipso de se sancto Spiritu,
nunc oportet nos unum pro multis pertinens
dare auctoritatis exemplum. Memento reciprocam
esse hanc naturae virtutem mittentis et missi, dum
hic qui nunc missus est, ipse jam pridem misisse
mittentem inveniatur. Denique per sanctum Isaiam
Dominum Dei Filium accipe testantem: Accedite ad

me, et audite haec. Non ab initio in occulto locutus
sum: cum fierent, illic eram; et nunc Dominus misit me,
et Spiritus ejus [(Isai. XLVIII, 16)]
. Disce tandem aliquando
unitam esse hanc naturam divinitatis mittentis
et missi, dum qui nunc in Evangelio quamvis
missurum se Spiritum Paraclitum testatus sit, tamen
se ipse ab eo jam prius missum per sanctum inclytum
Isaiam professus sit: dum hic qui mittitur a
mittente nunquam dividitur, quia indiscreta natura
est, dum inter mittentem et missum personae ostenduntur
et nulla in divinitate divisio est; praeterea
dum ubique praesens sit haec 233 unita plenitudo, et
omnia impleat interius et exterius, a summitate coelorum
usque ad profundum inferorum.
Haereticus. Rogo si Filius hominis est, ut de vetere

Scripturarum auctoritate mihi indices quaeso.
Athanasius. Audi psalmographum: Fiat manus tua
super virum dexterae tuae, et super Filium hominis,
quem confirmasti tibi [(Psal. LXXIX, 18)]
. Sicut et sanctus
Daniel testatur: Videbam in visu noctis, ecce cum
nubibus coeli venientem Filium hominis; et appropiavit
usque ad veterem dierum, et oblatus est ei principatus,
et honor, et imperium, et omnis plebs, et tribus, et
linguae servient ei. Potestas illius potestas perpetua,
quae non desinit, et imperium ejus non interibit (Dan
VII, 13). Ecce virum dexterae, ecce Filium hominis,
sicut Apostolus dicit: Qui factus est ei ex semine David
secundum carnem [(Rom. I, 3)]
. Nam secundum
spiritum deitatis sic ait: Qui praedestinatus est Filius

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.