PL 62, col. 264
De Trinitate (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
unus est Filius, qui secundum carnem primogenitus
filius nuncupatur ex mortuis homo, sicut scriptum
est: Qui est primogenitus ex mortuis [(Col. I, 18)]
. Itaque
crede mihi, qui legis hanc scripturae meae fidei
professionem, quia multi de hac tractaverunt, sed
non 234 intelligentes erraverunt: qui dum personam
pro causa discernunt, duos filios in confessione
introduxerunt; qui debuerant causam passionis hominis
a divinitate discernere, et non personam; dum
unus sit Filius, cujus est persona. Sed duplex naturae
significatio est, dum unigenitus a Deo Patre Deus
sit, et primogenitus a mortuis homo sit, dum Deus
verus et homo verus sit; et cum Deus sit, et secum
assumptus sit. Quapropter causa discernitur, et non
persona: ac per hoc in deitate cum dicit, impassibilem
divinitatem designat. Ubi autem causam hominis
indicat, naturam passibilem esse demonstrat.
Vides quia ubi secundum auctoritatem refert, divinitatem
indivisam a Deo Patre esse ostendit: ubi secundum
hominem indicat, infirmitatis naturam declarat.
Ideo omnis potestas Deo est ascribenda, et
omnis infirmitas passionis homini est imputanda.
LIBER QUARTUS. De singulis nominibus, adversus Novellam haeresim cujusdam Potentini Urbici.
Sive hoc: Qui me odit, et Patrem meum odit [(Joan.
XV, 23)]
. Sed ad haec Joannes indicat. Qui negat Patrem
et Filium, hic est Antichristus [(I Joan. II, 22)]
. Vides
Antichristum esse qui negat verum Patrem et Filium.
Denique Patris vocem de coelis audi dicentem Hic
est Filius meus dilectissimus in quo bene complacui,
ipsum audite [(Matth. XVII, 5)]
. Dum omnimodo alter
sit qui testatur de coelis, et alius adaeque qui testificatur
in terris. Sicut Filius ad Patrem clamat: Pater,
honorifica nomen tuum. Et venit vox de coelis: Et honorificavi,
et iterum honorificabo [(Joan. XII, 28)]
. Utique
si ipse erat Filius in persona una qui et Pater, a
quo tandem honorem postulabat? et cujus vox ad
eum respondebat, dicens: Et honorificavi, et honorificabo?
Sed et hoc: Pater sancte, honorifica Filium
tuum, ut et Filius tuus honorificet te [(Joan. XVII, 1)]
.
Vides in hoc mutuam esse secundum naturae vicissitudinem
honorificentiam, in his consistentem? Sive
accipe: Ego de eo exivi, et veni [(Joan. XVI)]
. Nunc et
alio in loco idem ipse repetit: Ego a Patre exivi, et
veni [(Joan. XVII)]
. Utique si ipse erat Pater in persona,
qui 236 et Filius, sic debuerat intimasse: Ego a
me exivi in hunc mundum. Dum procul dubio alter
sit qui exivit, et alius sit de quo exierit. Sed ad haec
subjunxit de persona sancti Spiritus: Cum venerit
advocatus ille, quem ego mittam vobis a Patre meo,
Spiritum veritatis, qui a Patre meo procedit, ipse testificabitur
de me [(Joan. XV, 26)]
. Itane non alter est
qui mittit, et alius adaeque in persona a quo procedit,
et alter est hic ipse qui venit? Denique si una
esset persona, a quo tandem mitteretur? vel a quo
procederet? sicut Apostolus haec in salutatione ad
Corinthios confirmat, dicens: Gratia Domini nostri