PL 62, col. 342

De unitate Trinitatis 2 (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

mortalem praedicem dietatem. Non separo, ne Dei
Patris unam secundum carnem, et alteram secundum
majestatem introducere videar prolem: quia idem
Dei Filius et sine initio processit ex Patre, et secundum
tempus nasci est dignatus ex Virgine. Impassibilis
in suo, passus in nostro, dum incomprehensibilem
majestatem 343 velut quodam indumento carnis
vestire dignatus est. Ex utroque una mediatoris
persona, non una substantia. Una inquam persona,
ne sit non unus Christus; non una substantia, ne
mediatoris dispensatione submota, aut Dei tantum dicatur,
aut hominis Filius. Non ergo in Christo susceptam
carnem perpetuitate divinae generationis extendo:
nec immensam dietatem corporei ortus aetate
concludo; quia idem in divinitate auctor est rerum,

qui in carne Redemptor est hominum: idem impassibilis
in se, qui passus in corpore; dum sic utriusque
naturae proprietatem vere ex utraque gignenti similis
natus expressit, ut et veram carnem suscepisse eum
constet ex matre, et indifferentem deitatem habere
constet ex Patre. Quibus in unam personam incomprehensibili
mediatoris dispensatione conjunctis, servavit
singulis propria, sed conjunxit propriis aliena.
Servavit propria, dum non amisit immensitatem divinitatis,
et infirmitatem non respuit carnis. Conjunxit
propriis aliena, dum idem atque inseparabilis Christus,
et proprio carnis occiditur, et proprio deitatis
apud inferos non tenetur. Proprio carnis gustavit vita
mortem; et proprio deitatis, perpetuam reddidit carnem.
Non ergo recte dicitur in Filio Pater esse passus,

quoniam in carne quae ei non est cum Patre
communis, passus est Filius. Itaque glorificata est
caro majestate, dum majestas humiliata docetur in
carne. Sed utrumque non de duobus Christis, sicut
putas, sed de uno atque eodem ipso, quem post partum
Virginis Deum et hominem novimus, nos certum
est praedicare.
CAPUT XIII.
Fel. Si ergo ex Virgine natus est Christus, quomodo
Deo Patri dicitur coaeternus?
Aug. De hoc quidem nobis etiam adversus alios
diversa contentio est: et ideo ne difficilior sit explanatio
veritatis, causam primum proponamus erroris.
Nam ab uno malae credulitatis orsi principio, in duo
quodammodo intelligentiae dissimilis deliramenta

funduntur. Est namque utrisque commune, unam
Christi nativitatem, non duas praedicare. Sed alii
illam principalem qua ante omnia ex Deo natus est
Deus, alii hanc tantum qua ex Virgine processit hic 344
Dominus, proprii dogmatis definitione recipiunt;
qui per consequentiam male jacti seminis, in similis
blasphemiae barathrum ceciderunt. Ecce enim qui ex
Virgine non credunt natum, omnem Evangeliorum
fidem, omnem baptismatis utilitatem, omnem apostolorum
praedicationem, et ad summam, omnem
Novi Testamenti auctoritatem, velut quadam Judaicae
incredulitatis caecitate subvertunt. Et ideo ne ipsam
majestatem quidem in Dei Filio cognovisse putandi
sunt, quia sacramentum mediatoris, quo eum innotescere

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.