PL 62, col. 352

De unitate Trinitatis 2 (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne · Contra Marivadum Arianum (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

qui ubique non defuit. Jacebat quantum ad carnem
mortuus in sepulcro, mortuos resuscitans in
inferno, vitam tribuens universis in coelo: non mundum
dimittens ad coelum ascendit, nec coelum deserens
ad terram venit; sed uno atque eodem tempore
totum totus implevit, qui alicubi manifestatione operum
plus parens, agnitionem praesentiae suae indignis
negavit, non immensae deitatis absentiam procuravit.
CAPUT XXV.
Vis nosse de hac mediatoris morte quid sentiam?
Omnium quae a me in superioribus incidentium quaestionum
necessitate dispersa sunt, prorsus ista sententia
est: qua credo mortuum esse Filium Dei, non
secundum poenam injustitiae quam ex toto non habuit,
sed secundum legem naturae quam pro humani

generis redemptione suscepit: illa morte de qua dicitur: Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem [(Psal. LXXXVIII, 49)]
?
non illa de qua Isaias dicit: Mortui autem vitam non videbunt
[(Isai. XXVI, 14)]
.
Illa quae secundum naturam generalis est cunctis,
non illa quae specialis est malis. Putemus ergo hanc
esse quodammodo vim ac potentiam seminis, qua et
anima animas reparet: et carne omnium nostrum
carnem judicio imminente resuscitet, dum per operationem
propriae deitatis cuncta vivificans, ex uno suscepti
hominis grano, innumerabilem Patri redditurus
est messem. Tunc separaturus est a zizaniis segetem [(Matth. XIII, 30)] ,
cum justis coeperit retribuere

mercedem.

praesumptionis audaciam, ut ad veritatem fidei nunquam
omnino perveniant. Possunt enim caritatem
fraternitatis assequi, et fidem cum catholicis tenere
perfectam, si de solius Dei potentia, et non de infidelium
regum sibi gloriarentur superbia. Iis igitur cum a
defensoribus catholicae fidei coeperint jure constringi,
et nullum sibi subterfugiendi locum viderint suffragari,
versutias quasdam inanium verborum solita
temeritate non desinunt callida subtilitate contexere;
dicentes quod ea quae Dominus Salvator noster in
Evangeliis de sua divinitate locutus est, divinarum
relicto tramite litterarum; quibusdam interpretationibus
universa ad carnis substantiam referunt; dum
ipsi potius in eo ipso quod dixit: Pater major me est [(Joan. XIV, 28)] .
Et, Ipse me misit. Et, Non veni facere
voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.