PL 62, col. 436

Contra Palladium Arianum (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

dies, et ante biduum responderet se adfuturum. Quid
ergo exspectabas? Ut dicis Orientalium consortium
tuorum sententiam exspectandam, sic debuisti mandare,
non promittere conflictum.
Palladius dixit: Quia quasi ad concilium plenum
veneram, vidi non convenisse consortes meos: ut
convenirem et dicerem, secundum jussionem egeritis
in praejudicium futuri concilii.
Ambrosius episcopus dicit: Ut hodie resideremus,
ipse exegisti. Denique etiam hodie tu ipse dixisti,
quia Christiani ad Christianos venimus. Christianos
nos probasti. Promisisti te conflictaturum, promisisti
te allaturum esse rationem. Libenter itaque accepimus
praefationem tuam. Optavimus ut quasi Christianus
venires. Obtuli tibi epistolam Arii, quam

scripsit Arius, de cujus nomine dicitis vos frequenter
injuriam sustinere. Dicitis quod Arium non sequamini.
Hodie aperta debet esset sententia. Aut condemna
illum, aut astrue quibus vis lectionibus. Et
addidit: Ergo, juxta epistolam Arii, Christus Dei
Filius non est sempiternus?
Palladius dixit: Nos diximus probaturos nos Christianos,
sed in concilio pleno. Non vobis respondemus
omnino, in praejudicium concilii futuri.
Eusebius episcopus dixit: Sine calliditate fidei
tuae 489 professionem debes exponere.
Palladius dixit: Et quid concilio reservamus?
Ambrosius episcopus dixit: Omni ore condemnatio
facta est in eum qui negaret Dei Filium sempiternum.
Negavit Arius, hunc sequitur Palladius, qui non

vult condemnare Arium. Itaque utrum hujus probanda
sententia sit, considerate: et utrum secundum Scripturas
dicat, aut contra Scripturas, intelligere liquet.
Lectum est enim: Sempiterna virtus Dei atque divinitas.
Dei virtus Christus est. Si igitur sempiterna Dei
virtus est, sempiternus utique Christus est, quia Christus
est Dei virtus.
Eusebius episcopus dixit: Haec fides nostra est,
haec intelligentia catholica. Qui haec non dixerit,
anathema.
Omnes episcopi dixerunt: Anathema.
Eusebius episcopus dixit: Specialiter dicit solum
Patrem sempiternum, et Filium aliquando coepisse?
Palladius dixit: Arium nec vidi, nec scio qui sit.
Eusebius episcopus dixit: Arii blasphemia prolata,

in qua negat Filium Dei sempiternum. Hanc perfidiam
damnas cum auctore, aut asseris?
Palladius dixit: Ubi auctoritas pleni concilii non
est, non dico.
Ambrosius episcopus dixit: Dubitas damnare post
divina judicia, cum erepuerit medius? Et addidit:
Dicant enim sancti viri legati Gallorum.
Constantius episcopus et legatus Gallorum dixit: Hanc impietatem ejus hominis, et semper damnavimus,
et nunc damnamus non solum Arium, sed et quicunque
Filium Dei non dixerit sempiternum.
Ambrosius episcopus dixit: Quid etiam dicit dominus
meus Justus?
Justus episcopus et legatus Gallorum dixit: Qui Filium

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.