PL 62, col. 439

Contra Palladium Arianum (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

habet immortalitatem, an non habet? Sed
etiam fraudes et insidias tuas non secundum Arii
professionem prodidisti. Et addidit: Qui Filium Dei
negat habere immortalitatem, quid vobis videtur?
Omnes episcopi dixerunt: Anathema habeatur.
Palladius dixit: Status divinus immortalis est?
Ambrosius episcopus dixit: Astute et hoc, ut de Dei
Filio nihil exprimas evidenter. Et ego dico, Immortalitatem
habet Dei Filius secundum divinitatem. Aut
nega, « qui habet immortalitatem. »
Palladius dixit: Christus mortuus est, aut non?
Ambrosius episcopus dixit: Secundum carnem, Anima
nostra non moritur. Scriptum est enim: « Nolite
timere eos qui carnem possunt occidere, animam autem
non possunt [(Matth. X, 28)]
. » Cum igitur anima nostra

mori non possit, putas quod Christus secundum divinitatem
mortuus sit?
Palladius dixit: Mortis appellationem quare tu
horres?
Ambrosius episcopus dixit: Imo non horreo, sed
confiteor, secundum carnem meam. Est enim per
quem a mortis vinculis sum revinctus.
Palladius dixit: Mortem separatio facit spiritus.
Nam Christus Filius Dei carnem suscepit, et per carnem
mortuus est.
Ambrosius episcopus dixit: Scriptum est, Christum
passum. Secundum carnem igitur passus est, secundum
divinitatem habet immortalitatem. Hoc qui negat,
diabolus est.
Palladius dixit: Ego Arium non novi.
Ambrosius episcopus dixit: Ergo male dixit Arius,
cum etiam Filius Dei habeat immortalitatem secundum
divinitatem. Et addidit: Bene dixit, an male?
Palladius dixit: Non consentio.
Ambrosius episcopus dixit: 493 Cui non consentis?
Anathema illi qui non explicat fidei libertatem.
Omnes episcopi dixerunt: Anathema.
Palladius dixit: Dicite quod vultis, ejus est divinitas
immortalis.
Ambrosius episcopus dixit: Cujus? Patris an et Filii? Et addidit:
Multas impietates congessit Arius, ad
alias transeamus. Et recitatum est, SOLUM SAPIENTEM.
Palladius dixit: Pater a se sapit, Filius autem sapiens
non est.
Ambrosius episcopus dixit: Ergo Filius non est

sapiens, cum sit ipse sapientia? Nam et nos dicimus,
quia ex Patre natus est Filius.
Eusebius episcopus dixit: Est aliquid tam impium,
tam profanum, quam, quod dixit, sapientiam Filium
Dei negare?
Palladius dixit: Sapientia dicitur. Qui potest sapientiam
denegare?
Ambrosius episcopus dixit: Sapiens est, an non?
Palladius dixit: Sapientia est.
Ambrosius episcopus dixit: Sapiens ergo, cum sit
sapientia.
Palladius dixit: Secundum Scripturas vobis respondemus.
Ambrosius episcopus dixit: Etiam sapientem (quantum

injuriam ejus qui verus Deus est. non verus alius
comparatur. Deum qui injuste comparat, violat.
Cum autem ego Patrem et Filium statuo, unitatem
generis assigno. Et si illam in personis divido, discretio
tamen personarum rursus eadem nomina in
unitatem sui, naturali foederis lege consignat. Unde
et tantus est Filius quantus videbitur Pater, totus de
toto, integer de integro, perfectus de perfecta consummataque
virtute: sicut Apostolus dicit: In quo
omnis plenitudo divinitatis corporaliter habitat [(Col.
II, 9)]
. Nam et Jeremias receptissimus prophetarum,
hanc unitatem divinitatis in Patre et Filio sciens, ait: Hic est Deus noster, et non deputabitur alius absque
illo: qui invenit omnem viam prudentiae, et dedit eam
Jacob puero suo, et Israel dilecto sibi. Post haec in terris

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.