PL 62, col. 92

De incarnatione et gratia (Petrus diaconus; Auctores varii), J. P. Migne

filii caritatis suae [(Col. I. 13)] , et ex vasis irae facit
vasa misericordiae [(Rom. IX, 22, 23)] . Quod adeo totum
divini operis esse sentitur, ut haec efficienti Deo
gratiarum semper actio laudisque confessio pro illuminatione
talium, vel correctione referatur. » Rursus
post pauca: « His ergo, inquit, ecclesiasticis
regulis et ex divina sumptis auctoritate documentis,
ita adjuvante Domino confirmati sumus, ut omnium
bonorum affectuum atque operum, et omnium studiorum
omniumque virtutum, quibus ab initio fidei
ad Deum tenditur, Deum profiteamur auctorem; et non dubitemus
ab ipsius gratia omnis hominis merita
praeveniri, per quem fit ut aliquid boni et velle incipiamus,
et facere. Quo utique auxilio, et munere Dei non aufertur liberum arbitrium, sed liberatur;
ut de

tenebroso lucidum, de pravo rectum, de languido
sanum, de imprudenti sit providum. » Terminat autem
idem magister hanc ipsam epistolam atque concludit
ita, dicens: « Quia ad confitendam gratiam
Dei, cujus operi ac dignationi nihil penitus subtrahendum
est, satis sufficere credimus, quidquid secundum
praedictas regulas apostolicae sedis nos scripta
docuerunt, ut prorsus non opinemur catholicum,
quod apparuerit praefixis sententiis esse contrarium. »
Haec, sanctissimi, non quasi ignorantibus suggerere
necessarium aestimavimus, sed ad confutandum eorum
amentiam, qui ea ut nova dogmata, et penitus Ecclesiis
inaudita refugiunt, huic parvitatis nostrae libello
inserere utile judicavimus. Quarum omnium
sanctorum Patrum imbuti doctrinis, anathematizamus

Pelagium et Coelestium, simul etiam Julianum
Eclanensem, et qui illis similia sapiunt; praecipue
libros Fausti Galliarum episcopi, qui de monasterio
Lirinensi provectus est, quos contra praedestinationis
sententiam scriptos esse non dubium est. In quibus
non solum contra horum omnium sanctorum
Patrum, verum etiam contra ipsius Apostoli traditionem
veniens, humano labori subjungit gratiae
adjutorium, atque totam omnino Christi evacuans
gratiam, antiquos sanctos non ea gratia qua et nos,
secundum quod docet beatissimus Petrus apostolus [(Act. XV, 11)] ,
sed naturae possibilitate salvatos impie
profitetur.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.