PL 63, col. 254

Paraenesis didascalia (Ennodius Ticinensis), J. P. Migne

ab urbe sacratissima non recedunt. In ipsis est nobilis
curiae principatus: quos vidisse, erudiri est.
Non apud eos sermo de ludicris, nec pantomimorum
vix ignoscenda commemoratio. Illi auram popularem
per pudoris detrimenta non capiunt: contenti rectis
magis placere quam plurimis, sortiuntur de innocenti
actione testimonium. Istorum quamvis in omnibus
jussa sequenda sint, est tamen in illis et magistra
taciturnitas, et eruditi forma silentii. Est etiam
Probinus patricius, placidi germinis examinata claritudo;
quem eruditorum familiae mores ad unguem
ducti contulerunt: qui et de patris et de soceri hausit
fonte, quod mundus est. Est patricius Cethegus,
ejus filius vir consularis, qui canam prudentiam minor
transgrediens, sine aetatis praejudicio habet et

provectorum saporem et mella pueritiae. Est Boetius
patricius, in quo vix discendi annos respicis, et intelligis
pueritiam sufficere jam docendi: de quo
emendatorum judicavit electio. Est Agapitus patricius,
et honestate dives et scientia. Est Probus V. I.
quem si sequamini, illum Faustum et Avienum quos
praedixistis praesentes, etiam cum desunt habebitis.
Caeteros claros viros quos tantum ad me opinio detulit,
silentio relinquo: per vos, si vobis jam cordi
est maturitas, aut per eos quos sum praefatus, agnoscite:
manifestis enim patet indiciis amicus bonorum:
nec in altero mores quisquam hominum, nisi
quos in se formavit, amplectitur. Jam si matronarum
delectat aditio, habetis domnam Barbaram,
Romani flos genii, quae testimonio vultus patefaciat

lucem sanguinis et saporis: in qua invenietis et verecundam
securitatem, et de bono actionis confidentem
verecundiam: sermonem naturali et artifici
simplicitate conditum, ut nec lepos devenustet alloquii,
nec duris splendor feminarum rigescat affatibus,
in qua sic in naturam transiit honestatis diligentia,
ut si vel mentiri velit, non possit errorem.
Sonat pudicam lingua dulcedinem, nec mentis nubilum
tecto sereni sermonis operitur: hoc est pectoris,
quod loquelae. Det veniam feminarum diadema
praesumenti, quod ejus invideo quieti: velim illam
omnibus Italiae partibus imitationem praeferri, ut
quae non acquiescunt monitis, formarentur exemplis.
Est illic etiam Stephania, splendidissimum catholicae
lumen Ecclesiae, cujus natales ita majore luce

fuscantur, si mores intelligas, ac si facem mundi
oculus sol obumbret: si ingenitae conversationis radios
seponas, plus ejus sanguine nil lucebit. Istorum,
quoscunque praefatus sum, coelestis vos dispensatio
jungat obsequiis. Ecce habetis gratiae meae
obsidem paginam, quam velut paedagogum sectamini.
Det autem vobis Deus quod decet et velle
semper et facere. Ergo si pomposa oratione non valui,
oratione vos, memor professionis, adjuvi.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.