PL 64, col. 794

De syllogismo categorico (Boetius), J. P. Migne

praedicationes veritatem propositionibus falsitatemve
distribuunt in commune participantibus falsitatem.
Particulares vero negationes, siquidem ea praedicent
quae possint a subjecto separari, sive illud majus sit,
ut justitia homine, seu minus, ut grammaticus homine,
veras utrasque esse necesse est. Si quid vero
extra praedicabitur, uni oportet verum, alteri adesse
mendacium, ut simul falsae nequeant inveniri. Atque
haec quidem de his propositionibus quae cum determinatione
proferuntur dicta sunt. Quae vero indefinitae
sunt, quoniam particularium proprietalibus
adaequantur, eadem omnia comparatae universalibus
obtinebunt quae in superiore descriptione particularium
propositionum ordo servavit. Restarent subjectorum
singularium propositiones, de quibus, quoniam

et longum est dicere, et nihil ad operis propositi
affert utilitatem, et sibi ipse exemplo earum
quas superius proposuimus easdem lector inveniet,
praetreundum videtur.
AN. MANL. SEV. BOETII DE SYLLOGISMO CATEGORICO LIBRI DUO.

subtiliore pertractata ratione dijudicent. Et hi quidem
sic. Nos enim, ut arbitror, suffecimus eos
commentarios, de quibus haec nos protulimus,
degustent blando fortasse sapore subtilitatis eliciti,
quamvis infrenis et indomiti creatores sint, tamen
veterum virorum inexpugnabilibus auctoritatibus
acquiescent; si quis vero Graecae orationis
expers est, in his, vel si qua aliorum sunt similia,
desudabit. Itaque haec hujus prooemii lex erit, ut
forum nostrum nemo non intellecturus, et ob id
culpaturus inspiciat. Sed ne prooemiis nihil afferentibus
tempus teratur, inchoandum nobis est illo
prius depulso periculo, ne a quoquam sterilis culpetur
oratio. Non enim eloquentiae compositones,
sed planitiem consectamur: qua in re si hoc efficimus,

quamlibet incompte loquentes, intentio quoque
nostra nobis perfecta est. Sed quoniam syllogismorum
structura nobis est hoc opere explicanda,
syllogismis autem prior est propositio, de propositionibus
hoc libello tractatus habebitur. Et quoniam
propositionis partes sunt nomen et verbum, pars
autem ab eo cujus pars est prior est, de nomine
et verbo, quae prima sunt, disputatio prima ponatur.
Nomen est vox designativa ad placitum sine tempore,
cujus nulla pars extra designativa est; vox
autem dictum est, quia vox nominum genus est
Omnis autem diffinitio a genere trahitur ut si difinias

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.