PL 64, col. 796

De syllogismo categorico (Boetius), J. P. Migne

verum neque falsum efficies. Et merito dictum videtur.
Quod enim primo vocabulum nomina rebus
imponentes dixerunt, id solum nomen vocabitur
merito. Qui enim primus circo circum nomen imposuit,
ita dixisse videtur, Dicatur hoc circus.
Atque ideo primus hic casus nominativus vocatur,
quod nomen sit. Aliis vero nominibus non nominis
caeteros casus appellavere. Ergo a capite revolvendum
est, vocem dictum quod vox nominum genus
sit; designativam vero, quod sunt quaedam voces
quae nihil designant, ut ab his vocibus separetur
quae nihil significant; ad placitum, ut ab his vocibus
separetur quae naturaliter significant, ut sunt
pecudum. Sine tempore vero dictum est, ad divisionem
verbi quod cum tempore est; cujus nulla

pars extra significat, ut divideretur ab oratione,
cujus partes nomina sunt et verba, quae significant;
finita vero, ut ab infinitis separetur; recta, ut
a casibus distingueretur. Et in verbo eadem omnia
fere conveniunt. Est enim verbum vox significativa
ad placitum cum tempore, cujus nulla pars extra
significativa est; et quia est quaedam vox significativa
et ad placitum cum tempore, cujus pars nihil
significat, ut non albet (Albet enim, quod cum non
junctum consignificat, solum non significat), et quia
nihil definitum monstrat (quod enim non albet,
potest et rubere, potest et nigrescere, potest et
pallere, et quidquid non albet), ideo infinitum verbum
vocatum est. Faciebat autem et facturus, ut
superius in nomine, non verba, sed casus verborum

sunt. Repetendum est igitur ab initio verbum esse
vocem dictum, a genere; significativam, ut a non
significativis vocibus dividatur; ad placitum, ut ab
illis quae natura sunt significativae vocibus separetur:
cum tempore, ut a nomine divideretur; praesens
aliquid significare, ut a verbi casibus disjungeretur;
finita, ut ab infinitis disterminaretur. Restat ergo
nunc quid sit oratio dicere. Haec enim ex nomine
et verbo componi videtur: sed prius utrum nomen
et verbum solae partes orationis sint consideremus,
an etiam aliae sex, ut grammaticorum opinio fert,
an aliquae ex his in verbi et nominis jura vertantur;
quod nisi prius constitutum sit, tota propositionum
ac deinceps ea ipsa quae ex propositionibus componitur
syllogismorum ratio titubabit. Nam si ex quo

sint genere termini nesciatur, totum ignorabitur.
Nomen et verbum duae solae partes sunt putandae,
caeterae enim non partes, sed orationis supplementa
sunt: ut enim quadrigarum frena vel lora non partes,
sed quaedam quodammodo figaturae sunt et, ut
dictum est, supplementa non etiam partes, sic conjunctiones
et praepositiones et alia hujusmodi non
partes orationis sunt, sed quaedam colligamenta.
Participium vero quod vocatur, verbi loco ponetur,
quoniam temporis demonstrativum est. Adverbium
vero nomen est, cujusdam enim definitae significationis
est sine tempore, quod si per casus non flectitur,
nihil impedit. Non enim est proprium nominis flecti
per casus. Sunt enim quaedam nomina quae flecti

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.