PL 64, col. 798
De syllogismo categorico (Boetius), J. P. Migne
Quos diffinimus sic: Termini sunt partes
simplicis propositionis in quibus dividitur principaliter
propositio. Est enim simplicis propositionis
universalis secunda divisio, ut sit in propositione,
omnis homo animal est, omnis homo unus terminus,
alius vero, animal est. Sed hoc secundo loco, illud
vero principaliter. Nam primi termini sunt subjectum
et praedicatum. Est enim et non est, non magis termini
sunt quam affirmationis vel negationis designativa
sunt, et omnis vel nullus vel aliquis non magis
sunt termini quam diffinitionum, utrum particulariter
an universaliter dictum sit, designativa sunt. Dividitur
ergo, ut dictum est, propositio in id quod subjectum
est, et in id quod praedicatur. Dico autem
subjectum, ut in omnis homo animal est propositione
hominem, id vero quod praedicatur dico animal, et
semper quod praedicatur, aut abundat et superesi
subjecto, aut aequatur. Minus autem praedicatum a
subjecto nunquam reperietur. Sed id quod diximus
diversis demonstremus exemplis. Subjecto praedicatum
abundat quoties genus aliquod de aliquo praedicatur,
ut si dicas, omnis homo animal est. Non
enim potes convertere, ut dicas, omne animal homo
est, quia animal ab homine plus est et abundat.
Aequatur autem praedicatum subjecto quoties proprium
quoddam cuipiam praedicatur, ut omnis homo
risibile est, potes convertere, omne risibile homo est;
ut autem minus sit id quod praedicatur, fieri nequit.
Dicitur etiam praecedere praedicatum, sequi quod
subjectum est. Idonior est enim praedicatio constituere
propositionem, quam id quod subjectum est.
Simplicium autem propositionum aliae sunt in nullo
sibi participantes ut sunt, omnis homo animal est,
et, virtus bona est, et aliae hujusmodi propositiones,
aliae vero quae participant. Participantium aliae sunt
quae in utroque termino participant, aliae quae in
altero, et quae altero termino participant tribus modis,
utroque vero duobus. Ostendamus ergo exemplis
quomodo altero tribus modis participant. Communis
enim terminus est, cum in una subjectus sit, in altera
praedicatus, ut est omnis homo animal est, et omne
animal animatum. In priore enim propositione animal
praedicatur ad hominem, in posteriore praedicatur
ad animal animatum, et fit animal subjectum.
Et est hic primus modus de eis quae altero termino
participant. Secundus vero modus est in quo in
utrisque communis terminus praedicatur, ut si quis
dicat, omnis nix candida, et omnis margarita candida.
Etenim in prima et secunda propositione candida
praedicatur, in prima ad nivem, in secunda ad
margaritam. Et est hic secundus modus altero termino
participantium. Tertius vero modus est, quoties
in utrisque propositionibus communis terminus subjectus
est, ut si dicas, virtus bonum est, virtus justum
est. In utrisque enim ad justum et ad bonum
virtus subjectum est. Sunt igitur participantes alterum
terminum his tribus modis, aut cum in una
communis terminus praedicatur, in illa subjectus est;
aut cum in utrisque praedicatur; aut cum in utrisque