PL 64, col. 806

De syllogismo categorico (Boetius), J. P. Migne

In his ergo solae converti possunt. In aliis vero converti
non possunt. Atque ideo universaliter non convertuntur;
remanet ergo ut in aliis rebus omnibus,
ut superius dictum est, non convertantur. Hoc vero
perspiciendum est, quod particularis affirmatio quae
sibi ipsi convertitur, universali affirmationi, quae sibi
non convertitur, per accidens converti potest. Et
item contrajacens universali affirmationi particularis
negatio, quae sibi ipsi non convertitur, converti potest
per accidens negationi universali, quae sibi ipsi
convertitur. Sed quomodo particularis affirmatio et
universalis negatio sibi ipsis convertantur ostendimus.
Nunc vero quomodo particularis affirmatio
universali affirmationi per accidens, vel quomodo
particularis negatio universali negationi per accidens

convertantur, demonstrandum est. Dictum est superius
quod si vera est universalis affirmatio, vera est
etiam particularis, et sequeretur particularis universalem.
Nam si vera est omnis homo animal est, vera
est etiam quidam homo animal est. Si enim omnis, et
quidam; sed particularis affirmatio sibi ipsi convertitur,
convertitur etiam universali affirmationi. Nam si
omnis homo animal est, et quidam homo animal est.
Sed ista sibi convertitur hoc modo, si dicas, quidam
homo animal est. Potest igitur converti ad omnis homo
animal est universalem affirmationem particularis affirmatio,
quae est quidam homo animal est, et convertitur,
ut si dicas quoddam animal homo est; utraeque
enim verae sunt, et quae dicit, omnis homo animal
est, et quae dicit quoddam animal homo est: per accidens

autem converti dicitur particularis affirmatio
universali affirmationi, quia particularis affirmatio
sibi ipsi principaliter convertitur, secundo vero loco
universali affirmationi convertitur. Restat igitur ut
hoc monstremus, quomodo particularis negatio quae
sibi non convertitur universali negationi quae sibi
convertitur per accidens convertatur, et hic eadem
ratio est. Nam quoniam universalis negatio si vera
est, vera est etiam particularis, universalis vero negatio
sibi ipsa convertitur, potest universali negationi
conversae particularis converti negatio. Age enim
universalem negationem, id est nullus homo hinnibilis
est, convertamus, ut sit nullum hinnibile homo
est. Sed istam propositionem, id est universalem negativam
quae est, nullus homo hinnibilis est, sequitur

particularis negatio quae est, quidam homo non est
hinnibilis. Converte igitur universalem quae est, nullus
homo hinnibilis est, et fac, nullum hinnibile homo
est, converte huic particularem negationem quae est,
quidam homo non est hinnibilis, et fac, quoddam
hinnibile non est homo, utraeque verae sunt. Nam et
nullum hinnibile homo est, quae est universalis conversio
negationis, vera est, et quoddam hinnibile non
est homo, quae conversio particularis negationis est.
Cur autem per accidens converti dicatur, superius
dictum est. Liquet ergo talis per accidens conversio:
quod igitur habet universalis affirmatio, hoc habet
etiam contrajacens particularis negatio, utraeque enim
sibi converti non possunt; quod autem habet universalis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.