PL 64, col. 812
De syllogismo categorico (Boetius), J. P. Migne
quod videtur universalis affirmatio conversa. Nam
de hoc quoque superius dictum est. Modo vero hoc
solum monstrare volumus, quod quae sunt in toto
paria sola convertantur. Hoc tamen prodest ad ostensionem
syllogismorum quae fit in circulo, quam
in Analyticis diximus. Ac de prima Syllogismorum
Categoricorum figura expeditum est. Secunda vero
figura est quoties a terminus de utrisque b et c terminis
praedicatur hoc modo: Si enim dicas a bonum
de omni b justo, ut sit hoc modo propositio, omne
justum bonum est, et inde a bonum de omni c virtute,
ut dicas, omnis virtus bonum est, solum a de
utrisque b et c terminis praedicasti, et erit haec secunda
figura. Medius autem terminus in hac figura
erit qui de utrisque praedicatur, id est a. Extremitates
vero ea quae subjecta sunt, id est b et c. Major
vero extremitas est de qua primo a terminus appellatur,
id est b justum; vel si ad c primo praedicabitur, c
terminus major extremitas invenitur. Idcirco
quod ea extremitas de qua medius terminus primo
praedicatur, in conclusione ipsa quoque praedicabitur,
ut posterius demonstrandum est. Minor vero
extremitas erit, ad quod medius terminus posterius
praedicabitur. Tertia vero figura est, quoties a et b
termini de uno c praedicantur. Si quis enim praedicet a,
id est bonum, de c, id est virtute, ut sit hujusmodi
propositio, omnis virtus bonum est; item b
praedicetur de c, ut sit, omnis virtus justum est, tertiam
figuram facit. In hac vero figura medius terminus
erit qui utrisque subjectus est, id est c. Namque
de c termino a et b termini praedicantur. Major vero
extremitas est quae primo praedicatur, id est a; minor
vero quae postea, id est b; vel si quem libuerit b
prius, a posterius praedicare secundum priorem
posterioremque praedicationem, major minorve extremitas
invenietur, et hic quoque major extremitas
in conclusionibus, sicut in superioribus aliis figuris,
de minore praedicatur. Expeditis igitur tribus syllogismorum
figuris, dicendum est quia perfectus syllogismus
est cui ad integram probatamque conclusionem
ex superius sumptis et propositis nihil deest.
Sed modo atque ordine facta conclusio nihil dehabens,
per ea quae antea proposuit terminatur. Imperfectus
vero syllogismus est cui nihil aeque ad
perfectionem deest, verumtamen in his quae in propositionibus
sumpta sunt aliqua desunt, cur ita esse
videtur. Sed et hae diffinitiones omnes posterius
liquebunt. Nunc autem unde hae figurae nascantur
breviter explicandum est. Quoniam unde nascuntur,
in eadem iterum resolvuntur. Sed secunda et tertia
figura de prima figura nasci et procreari videntur.
Sit enim a terminus in omni b termino, et de omni
eo praedicetur, b vero terminus de omni c termino
praedicatur. Haec, ut dictum est, prima syllogismorum
figura est. Si quis igitur majorem extremitatem
propositionemque convertat, et quod fuerat antea
praedicatum faciat esse subjectum, secundam faciet
figuram. Nam quemadmodum a terminus praedicatur
de b termino, ita b de c. Si ergo convertatur, et fiat