PL 65, col. 468

Epistolae (Fulgentius Ruspensis), J. P. Migne

Homo natus de muliere brevis vitae, plenus irae
[(Job.
XIV, 1)]
: quae ad secundam quoque mortem natum
mortaliter traheret, si quem alienum a gratia Dei
redemptoris vitae hujus miserabilis obitus inveniret.
27.
Ut ergo peccati originalis vinculo, quo per
hominem primum tenebamur obstricti, miserantis
Dei gratia solveremur, unus exstitit mediator Dei et
hominum, homo Christus Jesus [(I Tim. II, 5)]
. Nam
quia Deus immortalis et justus est, nos autem iniquos
et mortales primi hominis transgessio fecerat,
ut congrua nostris adhiberetur medela vulneribus,
natus est de homine homo Unigenitus Deus, qui de
Patre natus est immortalis et justus. Hic in humana
natura, in qua mediator Dei et hominum factus est,
justitiam habuit ex Patre, mortem ex matre; ut per

ipsum liberaremur ab omni peccato, qui peccatum
nec nascendo nec vivendo contraxit, et ab ipso acciperemus
justitiam, per quam mortis aeternae vinculo
solveremur, ut per eum et in hac vita justi, et post
hanc vitam immortales esse possemus. Ipse igitur in
similitudine carnis peccati mirabiliter, quia singulariter,
natus, solus est masculus adaperiens vulvam
qui in veritate sanctus Domino vocaretur. Vulvam
quippe matris ejus non concupiscentia mariti concumbentis,
sed omnipotentia Filii nascentis aperuit.
Ideo solus est in quo princeps mundi hujus veniens
nihil invenit, solus homo sine adjutorio inter mortuos
liber [(Joan. XIV, 30)]
, solus qui non noverat peccatum [(Psal. LXXXVII, 5)]
;
et ob hoc sufficit ut pro nobis
peccatum fieret, id est sacrificium pro peccatis, ut
nos essemus justitia Dei in ipso [(II Cor. V, 21)]
. Solus
panis qui de coelo descendit, et dat vitam mundo
[(Joan.
VI, 33)]
: panis autem quem dat, caro ejus est pro
mundi vita [(Ibid., 52)] : caro utique justi atque immortalis
Dei, cujus acceptione justitia atque vita
confertur illi carni quae nascitur cum poena mortis
et pollutione peccati.
CAPUT XIV. Ex peccato primi hominis poenam trahimus
et culpam. Quicunque regnum Dei non ingreditur,
poenis aeternis cruciatur. --28. Si qui ergo mortem
solam et non etiam peccatum ex homine primo
transiisse in genus humanum nituntur asserere, mirum
si non intelligunt quibus sententiae suae laqueis
obligentur. Primo, quia Deum dicunt injustum, in eo
quod mori faciat parvulos, quos nulla volunt isti originalis
peccati contagione pollutos, quosque manifeste

constat infantili aetate aliquid actualis peccati
propria non posse voluntate contrahere, cum mortem
stipendium peccati Apostolus esse definiat [(Rom.
VI, 23)] , et rursus aculeum mortis dicat esse peccatum,
quo utique pungente mors illata [( al. illigata)]
est homini. Sic enim peccatum aculeus mortis dicitur,
non quia peccatum per mortem, sed quia per
peccatum mors in mundum intravit [(I Cor. XV, 56)] :
sicut virulentum poculum, mortis poculum dicimus,
non quod a morte poculum detur, sed quod mors
poculo illo comparetur. 302 Qua igitur justitia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.