PL 65, col. 472

Epistolae (Fulgentius Ruspensis), J. P. Migne

peccati minuitur, tantum reatus peccatoris
augetur. Ideo Apostolus ait: Lex enim iram operatur;
ubi enim non est lex, nec praevaricatio [(Rom. IV,
15)]
. Idem quoque dicit Quia lex propter transgressionem
posita est [(Galat. III, 19)]
et, Quia conclusit
Scriptura omnia sub peccato, ut justificatio ex fide
Jesu Christi daretur credentibus [(Ibid., 22)]
. Quomodo
igitur de possibilitate solius liberi arbitrii (si non
praeveniatur adjutorio gratiae Dei, per quam bona voluntas
reparatur et servatur in homine) natura tanto
magis superba, quanto magis dominio peccati mortique
subjecta, quantulumcunque sibi bonae voluntatis
et operis exordium repromittit, quae nec sana potuit
Dei servare mandatum, nec vulnerata quantulumcunque
curationis sumpsit de lege remedium,

sed insuper auxit mandati cognitione peccatum? Lex
enim subintravit, ut abundaret peccatum [(Rom. V, 20)]
,
de quo liberari nemo potest, nisi per Agnum Dei,
qui tollit peccata mundi. De corpore 305 enim mortis
hujus non liberum hominis arbitrium, neque legis
sanctum, justum, bonumque mandatum; sed sola nos
liberat gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu liberavit
nos a lege peccati et mortis
[(Rom. VIII, 2)]
.
CAP. XVII.
Christus hominem liberat, non inveniendo
fidem, sed dando. --34. Liberavit autem non in quolibet
homine fidem inveniendo, sed dando. Deus
enim qui impium justificat, ipse infideli fidem, quae
per caritatem operatur, gratia suae bonae voluntatis
inspirat. Unde quod ad bene cogitandi attinet facultatem,

testatur Apostolus dicens, quia non sumus
idonei cogitare aliquid ex nobis, quasi ex nobis, sed
sufficientia nostra ex Deo est [(II Cor. III, 5)]
. Revera
enim, secundum ejusdem Apostoli dictum, Deus quibus
voluerit dat poenitentiam ad cognoscendam veritatem,
ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur
ad ipsius voluntatem [(II Tim. II, 25)]
. Unde ille
apostolorum primus et digne beatus veritatis eloquio
nuncupatus, de credulitate gentium loquens, Deum dixit
fide mundasse corda eorum; et rursus ait eamdem
gratiam divinitus datam gentibus quam et ipsis [(Act. XV,
9)] , ut crederent: ubi gratuitum gratiae donum apostoli
et majores natu in doctrina sancti Spiritus agnoverunt;
omnesque unanimes uno ore in beati Petri sententiam
transierunt, dicentes: Ergo et gentibus Deus

poenitentiam ad vitam dedit [(Act. XI, 8)]
. Nempe cum
ipse Salvator noster propriae vocis imperio humanam
convenerit voluntatem, dicens: Poenitemini et credite
Evangelio [(Marc. I, 15)]
; claret tamen quia ut
homo in Deum credere incipiat, a Deo accipit poenitentiam
ad vitam, ita ut omnino credere non possit,
nisi poenitentiam dono Dei miserantis acceperit: quae
est autem poenitentia hominis, nisi mutatio volunta-

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.