PL 65, col. 484
Epistolae (Fulgentius Ruspensis), J. P. Migne
qui in Deum non credit, fieri nullatenus potest:
Quia POTEST UNUSQUISQUE CREDERE aliquid esse quod
non diligit, diligere vero nemo potest quod esse non
credit. Apostolus autem dicit sine caritate fidem,
caeteraque bona opera cuiquam prodesse non posse;
dicit enim: Si habuero omnem fidem, ita ut montes
transferam; et si distribuero in cibos pauperum omnes
facultates meas, et tradidero corpus meum ut ardeam,
caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest [(I Cor.
XIII, 2, 3)]
. Si ergo opera cum fide sine caritate prodesse
non possunt, quomodo proderunt opera quae
in fide non fiunt? Unde non immerito beatus Apostolus
pro Thessalonicensibus orat ut eis Deus impleat
omnem voluntatem bonitatis, et opus fidei in
virtute [(II Thess. I, 11)]
. Nam et in eodem loco, ubi
de gentibus legem naturaliter facientibus loquebatur.
ante praemiserat dicens: Gloria autem, et honor, et
pax omni operanti bonum, Judaeo primum, et Graeco [(Rom. II, 10)]
.
Quomodo autem infidelibus potest esse
gloria, quae non datur nisi justificatis? Quos enim
Deus justificavit, illos et glorificavit [(Rom. VIII, 30)]
: Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi super omnes
qui credunt
[(Rom. III, 22)]
; aut quis honor incredulis
dabitur, cum hunc non nisi credentibus tribui beatus
Petrus edoceat, dicens: Vobis igitur honor credentibus [(I Petr. II, 7)]
?
Vel quomodo erit pax ei QUI NON EST
REDEMPTUS sanguine Jesu Christi, in quo Deus pacificavit, sive quae in terris sunt
[(Ephes. I, 10)]
, sive quae
in coelis? Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque
unum [(Ephes. II, 14)]
. Haec autem pax sine caritate et
fide Christi non potest possideri, quia justificati ex
fide pacem habemus ad Deum per Dominum nostrum
Jesum Christum, per quem et accessum habemus per
fidem in gratia ista, in qua stamus et gloriamur in spe
gloriae filiorum Dei [(Rom. V, 1, 2)]
. Quae spes ideo non
confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris
per Spiritum sanctum, qui datus est nobis [(Ibid., 5)]
.
Accepimus enim spiritum adoptionis filiorum, in quo
clamamus, Abba Pater [(Rom. VIII, 16)]
. Ut igitur homines
filii Dei fiant, Filium Dei unicum per fidem recipiunt,
et ipso donante hanc accipiunt potestatem,
ut et in eum credant, et ad numerum filiorum Dei
pertineant: Quotquot enim receperunt eum, dedit eis
potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine
ejus [(Joan. I, 12)]
. In eorum cordibus dat legem
suam, et in sensibus eorum scribit eam, id est legem
fidei, quae inspirata justificat, non legem factorum,
quae etiam observatores suos sine dubitatione condemnat.
CAP. XXVII.
Lex factorum, quae naturaliter esse potest
in cordibus infidelium, ab impietate non liberat. --52.
Nam illa quae lex factorum est, quae hominem
justificare non potest, quia ex operibus legis non justificabitur
omnis caro, potest quidem naturaliter esse
et in corde gentium et in corde infidelium Judaeorum