PL 66, col. 22

Epistolae (Joannes II), J. P. Migne

Ex libro Exodi per Moysen Dominus locutus est: Et videbitis vitam vestram in ligno pendentem
[(Exod.
XXIV)]
. Deum autem esse vitam Dominus noster in
Evangelio Joannis praedicat dicens: Ego sum via,
veritas, et vita [(Joan. XIV)]
.
Item propheta dicit: Si affigit homo Deum suum
quia vos affixistis me [(Zach. XII)]
.
Princeps quoque apostolorum beatus Petrus in
Actibus ita dicit, dum impietates Judaeorum argueret: Vos autem virum homicidam petistis dimitti vobis,
auctorem vero vitae peremistis
[(Act. III)]
.
Item Vas electionis et Doctor gentium sic praedicat: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae
crucifixissent
[(I Cor. I)]
. Dominus autem gloriae est
Deus. Sic Psalmographus ante praedixit: Quis est iste

rex gloriae [(Psal. XXIII)]
?
Item in Actibus apostolorum: Attendite vobis et
universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus constituit
episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine
suo [(Act. XX)]
.
Cyprianus episcopus et martyr in epistola de patientia: Judicantur judica urus, et Dei sermo ad victimam
tacens ducitur.
Gregorius Nazianzenus: Et indiguimus Deo incarnato
et mortificato, ut nos vivamus.
Ex libro sancti Augustini de Charitate: Ille enim
qui venit per crucis irrisiones carnis perimere corruptionem,
et vetustatem vinculi mortis nostrae suae mortis
novitate dissolvere, mandato novo fecit hominem
novum: res enim vetus erat, ut homo moreretur, quod

ne semper valeret in homine, res nova facta est, ut Deus
moreretur: sed quia in carne mortuus est, non in divinitate.
Cyrillus capitulo XII: Si quis non confitetur Verbum
passum carne (et crucifixum carne), et mortem carne
gustasse, factumque primogenitum ex mortuis, secundum
quod vita et vivificans est et Deus, anathema sit.
In epistola Leonis ad Juvenalem: Veram igitur
generationem crux vera confirmat, quoniam in carne
nostra nascitur, qui in nostra carne crucifigitur.
Ejusdem ex epistola ad Flavianum: Impassibilis
Deus non dedignatus est homo esse passibilis, et immortalis
mortis legibus subjacere. Ex hac quoque
parte plura ex dogmatis lectionum poteritis agnoscere.
Gloriosum vero sanctam semper Virginem Mariam
proprie et veraciter Dei Genitricem, Matremque Dei
Verbi ex ea incarnati, ab hominibus catholicis confiteri
recte esse docemus proprie et veraciter; et
idem ipse ultimis temporibus incarnatus, ex sancta
et gloriosa Virgine matre nasci dignatus est.
Propterea ergo, quia proprie et veraciter Dei
Filius ex ea incarnatus est, ideo proprie et veraciter
Matrem Dei ex ea incarnati et nati esse confitemur;
et ne Dominus Jesus per honorificentiam vel
gratiam Dei nomen accepisse credatur, sicut Nestorius
sentit insulsus: veraciter autem ideo ne phantasma,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.