PL 66, col. 259

Regula cum commentariis (Benedictus Nursiae), J. P. Migne

aliis etiam vitiis subjaceamus, servire nos non posse.
Unde et S. Gregorius: « De ventris ingluvie inepta
laetitia, scurrilitas, immunditia, multiloquium, hebetudo
sensus circa intelligentiam propagatur. »
Et per omnia deteriores sarabaitis, ] quia, ut dicit
Hildemarus, « sarabaitae sibi cellas aedificant; gyrovagi
vero non aedificant cellas, sed discurrunt per diversa
loca: sarabaitae, quamvis malt, tamen labore
manuum suarum vivunt; gyrovagi labore aliorum:
illi non dant aliis malum exemplum; isti vero, quia
currunt per diversa loca, ideo exempla mala tribuunt:
illi quia in uno loco stant, non vident bona exempla;
isti quia vadunt, vident bona exempla, et nolunt illa
imitari: sarabaitae multa nescientes agunt; isti vero
scientes malum esse discurrere per loca propter gulam,
et tamen non emendantur. »
De quorum omnium, ] scilicet gyrovagorum, de quibus
hic sermo est.
Miserrima conversatione. ] Miserrimam vocat gyrovagorum

conversationem, ut pote « quorum in animis
nihil firmitatis, ut loquitur S. Basilius
Const. monast.
c. 9
, nihil solidi, nihil quod disciplinae conveniat
ordinis, nihil denique prudentiae inest aut gravitatis:
contraque summa curiositas, morum perversitas, levitas,
inconsiderantia, dolus, hypocrisis, mendacis
et veteratoriae orationis plenissima ostentatio in his
redundat; In enim et lingua rudes sunt, et ventre
intemperantes. »
Melius est silere quam loqui, ] ne forte aliis veniat 56
in exemplum. Si ergo silentio obtegenda est miserrima
gyrovagorum conversatio, quanto magis fugienda!
Sane devitandos imprimis eos suadet S. Basilius
in loco a nobis toties citato: imo expellendos
ejiciendosque cum ad nos veniunt auctor est S. Joannes
Climacus in Scalae gradu 27, ubi sic loquitur:
« Notavi ego daemones saepe vagabundos solitarios,
et qui nullo consilio solitudinem sunt ingressi, excitare,
ut ad veros et justos anachoretas saepius adeant,

et pugiles Christi per illos errones vel modicum a studiis
pietatis impediant. Hos tu vagones, bone vir, observa,
nec recusa hosce inertes pie contristare; fortasse
enim ex tristitia hac circumcursare et vagari
desinent. »
His ergo omissis, ] scilicet sarabaitis, gyrovagis,
imo et anachoretis.
Ad coenobitarum fortissimum genus disponendum adjuvante
Domino veniamus. ] Coenobiticam igitur vitam
aliis omnibus anteponit. Et sane tutiorem utilioremque
omnibus eam praedicant quotquot de rebus asceticis
scripsere doctores et magistri. Et quidem quod
sarabaitas gyrovagosque attinet, nemo non videt iis
longe praeferendos esse coenobitas. De anachoretis
major apparet difficultas: enim vero cum ex coenobitica
ad eremiticam translationem non modo permittat,
sed et suadeat S. Benedictus, ut ex S. Petro
Damiani superius vidimus, consequenter inferendum
videtur, etiam anachoresim vitae coenobiticae praecellere:
qui enim ex perfecta ad minus perfectam vitam

transitum persuasisset?
Respondet Bernardus Cassinensis S. Benedictum
non persuasisse, sed tantum permisisse e coenobio
ad eremum transmigrationem. Deinde licet ex naturae
suae conditione perfectior videatur anachoresis, ut
pote quae in jugi Dei contemplatione tota versatur,
communiter tamen loquendo tanquam magis periculosa,
minus secura, minusque utilis, vitae communi,
quae in monasterio exercetur, postponenda est. Atque
ita docere solent omnes SS. doctores, multis quidem
fulti rationibus, quas hic in gratiam coenobitarum
deducere non erit fortassis otiosum.
Primo. Quia dominicum illud de nihil cogitando
de crastino praeceptum in coenobio facillime, in solitudine
vero nunquam adimpletur; imo ad necessaria
corporis exquirenda et praeparanda vix sibi sufficit
anachoreta: « Nemo quod corporis quidem necessitatem
attinet sibi ipsi sufficiens est, inquit S.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.