PL 66, col. 26

Epistolae (Joannes II), J. P. Migne

enim laetitiae spiritualis unus fuit affectus, agere
gratias omnipotenti Deo, cujus gratia peccatoribus
sine meritis operum datur, et antidotum fidei salutaris
nuper reconciliatis haereticis obtinetur.
Definitionibus autem Nicaeni concilii publica lectione
transcursis, inter alia de quibus nancisci debuit,
disputatione requiri jam coeperat quomodo
Arianorum sacerdotes ad catholicam fidem suscipi
oporteat, utrumne in suis honoribus, an in laica
communione, sic omnibus nobis unanimiter subito
placuit sciscitari primitus beatitudinis vestrae sententiam.
Potest enim sedes apostolica, quantum speramus,
tale nobis interrogantibus dare responsum,
quale nos approbare concorditer explorata veritas
faciat. Ex omnium quidem collegarum tacitis motibus

nemini placere sensimus ut in suis honoribus Ariani
suscipiantur. Verumtamen convenire charitati credidimus,
ut quid habeat sensus noster in publicam notitiam
nemo perduceret, nisi prius vel consuetudo
nobis, vel diffinitio Romanae Ecclesiae proderetur.
Hac igitur nostrae salutationis epistola per fratres
consacerdotes nostros Caium et Petrum, et per filium
nostrum Liberatum diaconum continuo destinavimus,
et auctoritatem vestrae beatitudinis et gratiam
debitis obsequiis honorantes: talis quippe es, qualem
sancta sedes Petri merebatur habere pontificem,
dignus veneratione, plenus dilectione, loquens veritatem
sine mendacio, nihil faciens arroganter. Unde
etiam libera charitas universae fraternitatis requirendum
putavit consilium tuum. Respondeat, obsecro,

mens illa sancto Spiritui serviens affabiliter et
veraciter. Non solum enim de sacerdotibus, sed de
ipsis quoque parvulis apud eos baptizatis, utrum
soleant vel debeant ad clericatum, si petierint, applicari
consulimus. Multis enim facere istas frequenter
petitiones concedimus, nec negamus, donec habito
vobiscum diligentiore tractatu, legatio nostra
revertatur. Illud etiam beatitudini tuae credimus intimandum,
fratres aliquantos ex nostro collegio,
relictis sine causa plebibus suis, ad transmarinas navigare
saepius regiones. Hos diutius Ecclesia toleravit,
accusantes [excusantes] eos violentiam temporis
mali. Petimus nunc ut quicunque forsitan episcopus,
aut presbyter, sive diaconus, aut cujuslibet
inferioris ordinis clericus sine nostra epistola venerit,
et non approbaverit se pro utilitate sanctarum

Ecclesiarum fuisse directum, similis haeretico judicetur:
neque vestra communione dignus existat, ut
in omnibus et per omnia beatitudinis vestrae disciplina
laudetur. Et alia manu: Vegetem [Vegetum]
te, nostrique memorem praestet omnipotens Deus,
domine frater

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.