PL 66, col. 265

Regula cum commentariis (Benedictus Nursiae), J. P. Migne

se ad rationem reddendam. Et quantum sub cura sua
fratrum se habere scierit numerum, agnoscat pro
certo quia in die judicii ipsarum omnium animarum
redditurus est Domino rationem, sine dubio addita
et suae animae: et ita semper timens 63 futuram
Abbas qui praeesse dignus est monasterio. ] Abbatis
nomine S. Benedictus vocat eum qui fratribus in
monasterio praeficitur: quo nomine etiam, ut notat
Boherius, « aliquoties appellantur sacerdotes, quandoque
praelati: » imo etiam ipsi coenobiorum antiquiores
aut solitudinis incolae, licet nullis praesint
monachis, ut passim videre est in Vitis Patrum; atque
ita S. Paulus primus eremita abbas Paulus dicitur.

Est autem abbas vox Hebraea, quae Latine pater significat:
« Si quaeris quid sit abba, inquit S. Augustinus Serm. 156 de Script.,
respondetur tibi: Pater,
abba enim Hebraice pater dicitur. »
Semper meminere debet quod dicitur. ] Ut nominis
significationi respondeat vita consimilis; et sicut Pater
vocatur, patrem revera erga inferiores se exhibeat,
« paterno more filios, id est monachos suos
nutriat, paterno more diligat, et cum necesse fuerit
paterno more castiget, arguat, obsecret, etc., » sicuti
loquitur Smaragdus.
Et nomen majoris factis implere. ] Ut enim ait
S. Gregorius, « tanto debet actionem populi actio
transcendere praesulis, quantum distat a grege vita
pastoris: oportet namque ut metiri se sollicite studeat,
quanta tenendae rectitudinis necessitate constringitur
sub cujus aestimatione populus grex vocatur.
Sit ergo necesse est cogitatione mundus, actione
praecipuus, discretus in silentio, utilis in verbo,

singulis compassione proximus, prae cunctis contemplatione
suspensus, bene agentibus per humilitatem
socius, etc.: » quae fusius sequentibus capitibus
prosequitur, quaeque ultima verba pene iisdem terminis
repetit in libro I Registri, cap. 24.
Christi enim agere vices in monasterio creditur. ] Id
est Christi personam exhibere, seu ejus potestatem
in subditos habere, et auctoritatem exercere; « quia,
inquit Richardus de S. Angelo, quando in abbates
eliguntur, vocantur a Deo tanquam Aaron, et postquam
sunt vocati, recipiunt potestatem et vicem
Christi a papa, qui gerit vicem veri Dei. »
Quando ipsius vocantur praenomine. ] Id est eodem
quo Christus vocatur nomine, nempe abbatis et patris.
Non dixit simpliciter nomine; sed praenomine,
quod onus nominis, seu dignitatem significat, ut
exponit Bernardus Cassinensis.
64 Dicente Apostolo. ] Paulo scilicet, qui semper
intelligendus venit, quoties solum Apostolus, aut Magnus Apostolus,
sine addito inter legendum occurrit:

« Quis loquitur? inquit Petrus Venerabilis
Lib.
VI, ep. 24
: Magnus Apostolus. Si interroges quis
magnus? Respondeo, non est interrogandum. Ubi
Apostolus Magnus additur, Paulus intelligitur.]
Accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus:
Abba, Pater. ] Cum pater et abbas eamdem
sortiantur nominis significationem, quaeritur cur
utrumque posuerit Apostolus, cum alterutrum haud
dubium sufficere posset. Respondet Hildemarus:
« Abbas Hebraica et Syriaca lingua est: Graeca vero
et Latina pater dicitur. Quia cognovit B. Paulus gentes
suas epistolas esse lecturas, ideo dicit: Abba, Pater,
ut unaquaeque gens haberet hoc nomen, quod est
Pater. » Forte etiam, quia Christus utrumque sua
in passione usurpaverat, cum orans ad Patrem dixit:
Abba, Pater; nimirum locutus est Graece et Hebraice;
quia non est distinctio Judaei et Graeci apud
eum.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.