PL 66, col. 268

Regula cum commentariis (Benedictus Nursiae), J. P. Migne

vigilasse circa gregem suum suo dignetur judicio
comprobare. »
Tantum iterum liber erit, etc.] Quem modo deterruit
periculo futurae discussionis ac rationis de subditorum
delictis reddendae, hunc jam, ne despondeat animo,
consolatur dicens: Tantum iterum liber erit, ut si
inquieto et inobedienti gregi pastoris fuerit omnis diligentia
attributa, et morbidis earum actibus universa
fuerit cura exhibita; alludens ad illa prophetae verba:
Si autem annuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur,
et a via sua non fuerit conversus, ipse in iniquitate
sua morietur; porro tu animam tuam liberasti
Ezech. XXXIII
.
Tantum ergo liber, id est inculpatus
erit, si inquieto, id est improbo, et ingrato, et impatienti,
ut explicat Boherius; sive in bono proposito non 67
permanenti; quemadmodum enim dicit Bernardus
Cassinensis, « quies mentis est illa firmitas boni propositi
in qua monachus perseveranter intelligit, et
quiescit. » Vel etiam inquieto, id est vagari atque
huc et illuc extra claustrum discurrere quaerenti.

Nam, ut hic observant commentatores Smaragdus,
Hildemarus, et Bernardus Cassinensis, duplex est
inquietudo: una mentis, quam in instabilitate, et in
non perseverantia in bono proposito constituit Bernardus
Cassinensis; corporis altera, quae in perpetuo
intra vel extra monasterium discursu potest reponi.
Si ergo inquieto et inobedienti gregi pastoris fuerit
omnis diligentia attributa; omnis, inquit, voce universali
utens: « ut spiritalem et corporalem diligentiam
plene notet, » ait Bernardus Cassinensis et ante
eum Hildemarus; utramque enim erga fratres exhibere
tenetur abbas: spiritalem, ut de virtute in virtutem
proficiant, quantum in se est exhortationibus,
increpationibus, bonis exemplis efficiendo; corporalem,
victum et vestitum sufficientem et honestum
providende, loca vitae solitariae apta ad constructionem
monasterii seligendo, ipsas monasterii officinas regulariter
aedificando, omnia denique sic disponendo, ut
nullus sit fratribus murmurii locus. Hanc expositionem

sequitur in primo commentario Petrus Boherius,
licet eam in secundo reprobet his verbis:
« Quidam exponunt hic diligentiam in spiritalibus et
temporalibus, propter universale omnis, quod non
placet, quoniam de spiritali animarum cura hoc caput
loquitur. Et nota plane quod haec duo universalia
signa, omnis scilicet et universa, animum praesidentis
excitant ad diligentiam. »
Et morbidis eorum actibus. ] Id est negligentibus,
nam « morbidi actus sunt opera negligenter facta et
caetera vitia, » ut loquitur Hildemarus. Sive, ut dicit
Bernardus Cassinensis, « actus morbidi sunt illi qui
ex mente procedunt infirma. »
Universa fuerit cura exhibita. ] Quae idem sonant ac
praecedentia verba: Omnis diligentia attributa: quae
tamen S. Benedictus « replicavit causa exaggerationis
verborum, » inquit Hildemarus. Porro recte dixit universa cura,
non curatio; quia, ut notat apposite
Bernardus Cassinensis, « Virtus curandi aegrum non
semper est in medico, ut aeger relevetur; et ideo

dixit universa cura, non curatio; nam Deus, qui
curam commisit abbati, sibi curationem reservavit,
etc. »
Pastor earum in judicio Dei absolutus. ] A sententia
nimirum quae debetur damnatis, aut a negligentiis
monachorum liberatus, ut exponit Bernardus Cassinensis. Dicat,
id est dicet, cum propheta Domino:
Justitiam tuam non abscondi in corde, veritatem et salutare
tuum dixi. Justitiam hic, secundum Hildemarum
et Bernardum Cassinensem, sumit pro generali
virtute, quae ad omnes virtutes attinet; quamvis et
pro speciali virtute etiam sumi posse iste asserat.
Porro S. P. Benedictus, juxta eumdem Bernardum,
« tria hic dicit, justitiam non abscondere, veritatem
proferre, et salutare dicere. Justitiam abscondit, qui
terrores sacrae Scripturae, et comminationes praedicando
subditis 68 non ostendit . . . . . Dicit veritatem,
qui promissa regna coelestia virtuosis et bene agentibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.