PL 66, col. 270

Regula cum commentariis (Benedictus Nursiae), J. P. Migne

et quantum aedificat exemplo et vitae merito
Ecclesiam Christi, tantum nocet, si destruentibus non
resistat; et innocens absque sermone conversatio,
quantum exemplo prodest, tantum silentio nocet;
nam latratu canum, et baculo pastorum deterrenda
est rabies luporum. » Et econtra « nihil est turpius
quam si bonum quod quisque praedicat, explere opere
negligat, » inquit S. Isidorus
Lib. III de Sum. Bono,
c. 36
. Quapropter apud Rufinum abbas Poemen dicebat Lib. III de Vit. Pat. n. 183:
« Homo qui alios
docet, et non facit ea quae docet, similis est fonti
alto, qui omnium res lavat, et omnes satiat potu,
seipsum autem lavare non potest, sed habet et immunditias,
et sordes limorum. » Ex quibus patet
quam merito celebratum saeculo VII concilium Aurelianense
statuerit, « ut si quis abbas cautus in regimine,
et humilis, et castus, sobriusque, misericors,
et discretus non fuerit, ac divina praecepta verbis et
exemplis non ostenderit, ab episcopo in cujus consistit
territorio, et a vicinis abbatibus, et caeteris Dominum

timentibus a suo arceatur honore, etiamsi
omnis congregatio vitiis suis consentiens abbatem
eum habere voluerit. »
Id est omnia bona et sancta factis amplius quam
verbis ostendat. ] Quod ita exponit Hildemarus: Utrumque
vult S. Benedictus, id est doctrinam verborum
et operum; sed quia sunt multi qui non possunt
utrumque peragere, id est doctrinam verborum et
operum, idcirco dixit: Factis amplius; ac si diceret:
Utrumque debet peragere; sed quamvis utroque modo
debet praeesse, tamen magis factis, etc. » Recte omnino
Sapiens: Longum iter est per praecepta, breve
et efficax per exempla; et S. Gregorius
Lib. II Pastor.,
cap. 3
: « Sit rector ratione praecipuus, et viam
vitae subditis vivendo denuntiet, et grex, qui pastoris
vocem moresque sequitur, per exempla melius quam
per verba gradiatur; » et alibi Lib. I Reg., cap. 24:
« Qui loci necessitate exigitur summa dicere, hac
eadem necessitate exigitur summa monstrare; illa

namque vox libentius auditorum cor penetrat, quam
dicentis vita commendat; quia quod loquendo praecipit,
ostendendo adjuvat, ut fiat; hinc enim per prophetam
dicitur: Super montem excelsum ascende tu
qui evangelizas 70 Sion. » Et S. Basilius agens de
monasterii praeposito Reg. fus. c. 43: « Animi humilitatem
ita debet ex charitate Christi custodire, ut
etiamsi ipse taceat, operum exemplum quovis sermone
potentius ad doctrinam fratrum sit expositum. »
Talem se exhibuit Christus Dominus, de quo legimus
quia coepit facere et docere; talem se exhibuit et
Apostolus, qui dicebat: Imitatores mei estote; tales
requirebat praelatos, cum ad Timotheum scribebat: In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum
in doctrina, in integritate, in gravitate.
Ut capacibus discipulis. ] Id est « memoriosis, accommodatis,
intelligibilibus, qui ea quae a magistris
audiunt, velociter capiunt, et memoriter retinent, et
operibus complent, » inquit Smaragdus.
Mandata Domini verbis proponat. ] Talibus enim,

qui suapte ad Deum feruntur, verba sufficiunt.
Duris vero corde. ] Id est « contumacibus, rigidis,
et incorrigibilibus, » ut exponit iterum Smaragdus.
Et simplicioribus. ] Id est « illitteratis, et pene nullam
in Scripturis divinis vel memoriam, vel intelligentiam
habentibus, » uti prosequitur idem Smaragdus.
Factis suis divina praecepta demonstret. ] Praecepta
hic documenta seu consilia intelligit, « quia non semper
praeceptum hic, vel in Evangelio positum vim
habet necessitatis, » inquit Boherius. Duris ergo
corde non sola verba sufficiunt, sed operibus insuper
sunt cogendi, juxta illud Petri Damiani Opusc. 15:
« Ad perfectionis culmen praecepta quidem movent,
sed exempla compellunt. »
Omnia vero quae discipulis docuerit esse contraria in
suis factis indicet non agenda. ] Malo namque exemplo
perversos negligentesque in malo confirmaret, et bonos

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.