PL 66, col. 272

Regula cum commentariis (Benedictus Nursiae), J. P. Migne

coenobiticae leges, omnia irreprehensibilem
abbatem, qui imponendam aliis regulam primus
adimpleret, voluerunt. Hac ratione Orientalis Regula
ita orditur Reg. Orient. cap. 1: « Ut neque seniores
in regendis fratribus inaniter laborent, neque disciplina
juniorum vacillet, quae abbatis conversatione
stabilia firma sit, oportet abbatem irreprehensibilem
esse, severum, patientem, 72 jejunum, pium, humilem,
ut doctoris et Patris locum impleat, seipsum
praebens formam bonorum operum. » Hac ratione S.
Fructuosus Bracarensis episcopus inter alias abbatis
dotes: « Tanta, inquit Cap. 20, debet sermonis et
vitae consonantia esse, ut id quod docet verbis, confirmet
operibus sedulis, et bis acuto praecedens gladio,
quidquid alios informat verbo, ipse gerat studio,
ut nec sermonem operatio destruat, nec econtra
operationem bonam sermo inconveniens frangat. » Vide
S. Caesarii epistolam ad Oratoriam Abbatissam.
Si vero priori sensu ista S. Benedicti verba: ne
forte aliis praedicans ipse reprobus inveniatur, summantur,

quasi diceret: ne forte alios sua praedicatione
conversos ad aeternam felicitatem perducens, ipse ab
ea rejiciatur, alludere videtur ad illud Christi Domini: Qui solverit unum de mandatis istis minimis et
docuerit sic homines, minimus vocabitur in regnum
coelorum,
id est nullus, juxta SS. Patrum expositionem.
Nequando dicat illi Deus peccanti. ] Id est dicenti et
non facienti, ut loquuntur commentatores; scienti
enim bonum, et non facienti peccatum est illi.
Quare tu enarras justitias meas? ] Id est virtutem,
viamque vitae ostendis, et praedicas.
Et assumis testamentum meum per os tuum. ] Testamentum
Dei sunt verba sacrae Scripturae, quae in
Vetus et Novum Testamentum dividitur, quae ideo
testamentum dicitur, quia testis est mentis seu voluntatis
divinae.
Tu vero odisti disciplinam. ] Id est regularem observantiam;
quia, ut dicit Smaragdus, « Praelatus sanctam

disciplinam odit, quando secundum regularia
praecepta vivere contemnit. » Vel odisti disciplinam,
id est Christi doctrinam, quemadmodum exponit
Boherius, cui concinit Hildemarus: « Disciplina est
omnium mandatorum Dei custodia. » Vel disciplinam,
id est correctionem, quae a Deo infligitur, juxta
Trithemium hunc Regulae locum ita exponentem:
« Que suos subditos propter eorum excessus corrigit,
et tamen vult ut patientes sint; sed quam cito
ipsum a Deo propter sua peccata corripi contigerit,
non solum non patiens non est, sed etiam contra
Deum murmurat; hic talis absque dubio disciplinam
odit, et sermones Christi projicit post se, quia non
vult videre vitam suam quasi malam, sed se reputat
justum. » Addit Trithemius: « Secundo disciplinam
odit praelatus, quando a subditis dedignatur avisari. »
Et projecisti sermones meos post te. ] « Post se sermones
Domini projicit praelatus quando quae de divinis
Scripturis subditis praedicat, implere ipse dissimulat, »
infit Smaragdus. Vel etiam: Projecisti

sermones meos post te, idem est ac odisti disciplinam,
ut modo exponebat Trithemius: « quod enim
diligimus, inquit Bernardus Cassinensis, ante oculos
mentis frequenter habemus, juxta illud: Ubi amor,
ibi oculus; quod vero odimus, libenter a nobis projicimus. »
Et qui in fratris tui oculo festucam videbas, in 73 tuo
trabem non vidisti. ] Id est, qui minima in fratre videbas,
et increpabas peccata, in te crimina non solum
non puniebas, sed nec ab aliis videri patiebaris,
cum potius in alios benignus, in te rigidus esse
debuisses. Audi salutare S. Joannis Chrysostomi
monitum Homil. 43 in Matth.: « Circa vitam tuam
esto austerus, circa alios benignus; audiant te homines
parva mandantem, et magna facientem. »
Non ab eo persona in monasterio discernatur. ] Scilicet
« an sit antiquus vel juvenis, servus et liber, »
inquit in commentario Boherius; sive, ut habet in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.