PL 66, col. 280

Regula cum commentariis (Benedictus Nursiae), J. P. Migne

vix inter se distant. Hildemaro
In Comment. ad c. 23
Regul.
: « Duri corde sunt qui, sive admoneantur,
sive excommunicentur, non emendantur, neque etiam
erubescunt, sed obstinata mente non timentes verecundiam
atque excommunicationem, impetum sui
cordis sequuntur. » Smaragdus vero duros corde
vocat « pertinaces, vel contumaces, et incorrigibiles; »
Boherius, indomitos.
Et superbos, et inobedientes verberum et corporis
castigatione in ipso initio peccati coerceat. ] Juxta illud
S. Aureliani: « Superbis vero, inobedientibus, et
iracundiam protrahentibus nunquam parcendum est
donec corrigantur. » De verberum inflictione diximus
in lib. II de Antiquis monachorum Ritibus, cap. 11.
Corporis vero castigationem vocant nimia jejunia,
incarcerationem, et his similia; quamvis Smaragdus
in excommunicatione, in verbis, et verberibus, castigationem
corporis reponat.
Sciens scriptum: Stultus verbis non corrigitur. ]
Nimirum Proverb. XVIII, ubi legitur: Non recipit

stultus verba prudentiae, nisi ea dixeris quae versantur
in corde ejus. Quem ergo non emendant verba, saltem
emendent verbera.
Et iterum percute filium tuum virga, et liberabis
animam ejus a morte. ] Nempe aeterna, juxta illud
Prov. XXIII: Noli subrahere a puero disciplinam; si
enim percusseris eum virga, non morietur: tu virga
percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis.
Felix percussio, quae tot percussionibus liberat.
Porro ex hac bonorum et improborum in correctionibus
discretione, colliges non locis sanctificari
homines, sed hominibus loca; nullamque exstars
tam sanctam congregationem, quae suo in sinu malos
aliquos non complectatur, ut egregie docet apud
Cassianum abbas Piamon Coll. 18, c. 16: « Nec
perversos, inquit, atque exsecrabiles quosque sanctorum
virorum numero insertos latitare miremur;
quia dum in hujus saeculi area conculcamur atque
conterimur, necesse est etiam paleas igni perpetuo

deputandas inter electissima frumenta misceri. Denique
si vel Satan inter angelos, vel Judam inter
apostolos, vel Nicolaum pravissimae haereseos inventorem
inter diaconos reminiscamur electos, hoc
quod nequissimi homines sanctorum ordini deprehenduntur
inserti, mirum esse non poterit. » Idem docet
S. Augustinus in serm. 15 de Scripturis, 83 ubi
etiam inquirenti cur bonis et religiosis Deus malos
misceri permittat, ita reponit: « Responde mihi, in
fornace aurificis palea quid facit? Puto non esse ibi
sine causa paleam, ubi aurum purgatur: videamus
quae ibi sint omnia; fornax est, palea est, aurum
est, ignis est, artifex est; sed illa tria aurum, palea,
ignis in fornace; artifex ad fornacem. Attende et
istum mundum: mundus fornax est, palea homines
mali, aurum homines boni, ignis tribulatio, artifex
Deus; attende et vide, aurum non purgatur, si non
palea uratur.
Meminere debet semper abbas quod est, meminere
quod dicitur. ] Duo hic dicit, meminisse debet abbas

quod est. scilicet homo, mortalis, fragilis, peccator,
etc.; deinde quod dicitur, id est abbas, pater,
praelatus. Primo tamen quod est, ut ex propriae fragilitatis
et miseriae recordatione humiliatus, de sua
non extollatur dignitate; deinde quod dicitur abbas,
Christi vices gerens, a quo singulares et speciales
gratias exspectare debet, quarum adjutorio commissum
sibi officium exsequatur, ut animum non
despondeat.
Et scire quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur. ]
Cum enim augentur dona, rationes etiam crescunt
donorum.
Sciatque quam difficilem et arduam rem suscepit
regere animas. ] Quia, ut dicit S. Gregorius, ars est
artium regimen animarum. Et sane si quis vix suam
potest animam regere, alienam quomodo reget? Si
corporalia aut temporalia tot exigunt curas, tot labores,
quis sufficiet animabus curandis?

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.