PL 66, col. 775

Regula cum commentariis (Benedictus Nursiae), J. P. Migne

confirmat antiqua imago « Desiderii abbatis
cucullati, talari scilicet vestimento undique clauso,
nec admodum sinuoso, manicis non amplis, » quam
in archivo Cassinensi asservari asserit Angelus de
Nuce in notis ad epist. Theodemari ad Carolum
Magnum. Sed et Bernardus Cassinensis hunc in locum
ita scribit: « Cucullam dicit Petrus Diaconus esse
cappam, propter diminutionem a casula; cujus est
diminutivum cuculla. Paulus vero Diaconus quod
cuculla tunica est de lana. In hoc vero Cassinensi
monte cucullam appellamus habitum cum caputio ex
omni parte clausum, longisque manicis 700 manicatum;
quod dictum Cistercienses sequuntur in vocabulo
et figura. » Bernardo concinit Nicolaus de
Fractura, ex quorum testimonio elicitur, a tempore
Desiderii ampliatas fuisse Cassinensium cucullarum
manicas. Ad Cistercienses vero, de quibus hic Bernardus,
quod spectat, vide Juliani Varnerii librum
quem Gallice de antiqua Regulae Benedictinae praxi
composuit, cap. 29. At vero, juxta Boherium, « cuculla

est habitus longus et amplus, sed manicas non
habens; flocus autem, de quo non habetur in Regula,
neque in jure antiquo, est habitus longas habens
manicas. » Aliquod hic discrimen assignat
Boherius inter cucullam et frocum, quem nonnulli
cum ea confundunt. Istud discrimen agnovit etiam
Bernardus Cassinensis infra citandus, dum scribit
Cluniacenses et Ultramontanos monachos scapulare
appellare cucullam, et desuper manicatam vestem
sine caputio gerere, quam frocum vulgariter dicunt.
Hanc differentiam confirmat et explicat scriptor
Apologiae Henrici IV imperatoris: ita enim habet:
« Cuculla dicitur vestis cucullata propter cucullum,
qui est capitis operimentum . . . . . Igitur cuculla est
tunica talaris, et cucullata, atque manicata, habens
speciem crucis per quatuor partes extensae, ut
eum qui mundo crucifixus est, haec quadriga ex
omni parte concludat. » Et post multa: « Sed
quia otiositas inimica est animae, ideo propter opera

tantum constituit S. Benedictus alteram cucullam,
quae dicitur scapulare, eo quod ejusmodi vestis
apta sit caput tantum et scapulas tegere. » Itaque
iste auctor duas distinguit cucullas: unam parvam,
quae, ut infra scribit, ad renes tantum deflueret,
quam scapulare S. Benedictus appellat, et simpliciter
cucullam nuncupabant Cluniacenses, aliique Ultramontani
monachi, vocantque hactenus Cluniacenses;
alteram majorem, quae totum corpus ambiret, manicas
et caputium habentem, quam illi flocum sive
frocum vocabant, qualem supra descripsimus, cum
hoc tamen discrimine, quod frocus Cluniacensium
caputio careret, major autem cuculla minime.
Utramque vestem S. legislator concessit, et quidem
cum caputio; unam ad laborem, alteram extra opera;
unde corrigendus est Boherius, dum scribit de froco
in Regula nihil contineri, cum frocus, si ei caputium
assuatur, et cuculla major non differant. Hanc
S. Benedictus in hieme villosam, in aestate puram
esse voluit: Cluniacenses tamen, ut scribit Nicolaus

de Fractura, tam in aestate quam in hieme villosam
deferebant. Villosam autem, secundum Bernardum
Cassinensem, « intelligunt quidam, quod de panno
debeat fieri villoso, id est quod vellus ovis sit ad
ministrandum calorem. Alii vero dicunt, cucullae
pellem ovinam cum suo vellere jungi debere; sed
qualiscunque sit cuculla, cum vellere debet esse
ut frigus propellat. » Et revera pelliciis usos fuisse
olim monachos et moniales infinitis posset exemplis
demonstrari. Iis certe usa est saeculo VII S. Austrudis
Laudunensis abbatissa, ex ejus Vita, n. 24,
saec. II Bened. Sed de cuculla satis, nunc de tunica.
Tunica, quam alio nomine colobium appellabant,
vestis erat linea, 701 perparvas adeo manicas habens,
ut cubitos non excederent, unde vestis sine
manicis vulgo nuncupatur; de qua Cassianus scribens
de monachi habitu [(Lib. I, cap. 5)] , « colobiis,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.