PL 67, col. 1151

De gratia et libero arbitrio (Concilium Arausicanum II), J. P. Migne · Appendix (Caesarius Arelatensis), J. P. Migne

Caesarius in Christi nomine episcopus constitutionem
nostram relegi et subscripsi. Not. sub die V
nonas Julias, Decio juniore v. c. consule. Julianus
Amartolus episcopus relegi et subscripsi. Constantius
in Christi nomine consensi et subscripsi. Cyprianus
in Christi nomine episcopus consensi et subscripsi.
Eucherius in Christi nomine episcopus consensi
et subscripsi. Item Eucherius in Christi nomine
episcopus consensi et subscripsi. Heraclius in Christi
nomine episcopus subscripsi. Principius in Christi
nomine episcopus consensi et subscripsi. Philagrius
in Christi nomine episcopus consensi et subscripsi.

Ostendit etiam admonitio ista quod nullus se unquam
in veritate poterit excusare quod veram charitatem
habere non possit. Aliquas enim sententias
de homilia S. Augustini quam de charitate scripsit,
prout nobis opportunum visum est, huic sermoni credimus
inserendas.
Quod vobis verae charitatis bonum tam frequenter
insinuamus, fratres charissimi, illa vel maxime res
facit, quia praecipuum ac peculiare Domini mandatum
est, et nihil est quod dulcius habere, et cum Dei adjutorio
facilius vel felicius possit implere; in animo
enim nostra res agitur, in quo si aliquid mali non
intromittat voluntas, locum invenire non possit iniquitas,
et ubi si radix omnium malorum cupiditas non

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.