PL 67, col. 1156

Appendix (Caesarius Arelatensis), J. P. Migne

immaculato corde et puro corpore conservare desiderat,
aut nunquam in publicum aut certe non nisi
pro grandi et evitabili [inevitabili] necessitate procedat.
Nec dicat aliquis: Sufficit mihi conscientia mea.
Dicat sibi quisque quod ipsi placuerit: misera et satis
odibilis Deo est excusatio ista, quae magis de impudicitia
quam de conscientia bona procedit. Nam
quando primae familiaritatis aut vir aut femina cum
viro esse coeperit, satis verecunda et quasi sancta
esse cognoscitur. Sed quia subtrahit imprimis diabolus
machinamenta sua donec paulatim assidua familiaritate
crescente inter ambos inimica nutriunt
[nutriat], Callidus enim hostis facit illos sibi invicem
parvo tempore deservire, sine ulla ratione libidinis,
sine ullo dispendio castitatis, et ita illos falsa securitate
circumvenit, ut eos quasi in blanda tranquillitate,
velut duas naviculas producat in altum, et dum se
putant esse securos, nec jejuniorum quasi reorum
adjutorium petunt; cumque eos securos fecerit, in

seipsos elidens subito illos tempestate demergit, et
in vulnificos amplexus impingens simul uno ictu
mortificat. Tandiu subito igne [subditos ignes] sine
ullis flammis occultat, donec duas faculas jungens
simul jam ambas accendat. Sic explicat diabolus
quod praestare antea videbatur, sic quasi de simplici
charitate amorem conflat illicitum, dum imprimis
contemptus est cedere, sic valet amplius occupare.
Ecce securus est quisque de conscientia sua, quod
cum aliquem viderit scandalizare de ipso non possit?
Nunquid quomodo conscientiam suam novit, sic voluntatem
alterius videt? Ecce tuus oculus simpliciter
videt, et forte ille crudeliter concupiscit. De tua possibilitate
gaudes, et de illius ruina non times. Si
enim tu te nimium familiarem praebueris, alterius
concupiscentiam nutris. Etiamsi ipse non pecces,
alium tamen perdes, et erit tibi causa etiam sine
causa ut te libido maculet aliena. Nolite, quaeso vos,
nolite quibuscunque occasionem dare, aut familiaritatem
tribuere, ne forte cujuscunque concupiscentia

in vos mala succensa alibi incipiat quaerere quod in
vobis non potuit. Sed forte dicit: Securus sum de
conscientia mea. Absit ut hoc de ore religioso procedat:
jam enim cecidit qui de sua virginitate confidit.
Libidinem si Christo adjuvante desiderat vincere,
certissime noverit, qui indignam familiaritatem
non subvertit aut se aut alium cito perdet. Sed forte
dicit aliquis: Ideo familiaritatem non fugio quia volo
habere quod vincam, adversarium meum cupio tenere
captivum. Vide ne contra te adversarius incipiat
rebellare. Vide ne te ducat captivitas ista captivum.
Audi Apostolum dicentem: Fugite fornicationem;
contra reliqua vitia oportet nos omni virtute
resistere, contra libidinem vero non expedit repugnare,
sed fugere. Esto ergo libidinis fugitivus, si
vis castitatis pugnator esse egregius. Sed quod dixi
diligenter attendite, quando solus aliquis stimulis
libidinis incitatur, Christo adjuvante repugnet quantum
praevalet contra se, quia non habet quo possit

fugere; quando vero per alterius sodalitatem, opportunam
tamen, voluptati diabolus subministrat, ipsam
familiaritatem quantum praevalet, sicut superius dixi,
anima sancta refugiat. Ac sic quando aliquis in
seipso tentatur, sibi ipse Deo adjuvante resistat,
quando per alterius societatem vel leve conscientia
titillatur, quasi serpentem venenatum quanta potest
celeritate refugiat. Sed ut haec omnia servare possimus,
abstinentiam rationalem teneamus, quia vera
est illius sanctissimi viri sententia: Prout continueris
ventrem, ita et venenosos motus ejus, humilitatem
etiam veram quantum possumus servemus. Non
enim carnis integritas servatur, ubi animus superbiae
tumore corrumpitur, praecipue sic [ubi] et iracundiae
flamma frequenter surgit, castitas et virginitas [virginitatis]
flores cito consumit. Caste enim Deo devota
anima non solum extraneorum, sed etiam parentum
suorum assiduam familiaritatem aut ad se veniendi,
aut ipse ad illos ambulandi, habere non

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.