PL 67, col. 1162

Appendix (Caesarius Arelatensis), J. P. Migne

vel pro aeterna beatitudine faciebant, ideo morte
interveniente, ubi ab eis cessavit laus hominum,
simul illis defecit et oleum. Nam illud quod eis dictum
est, Ite potius ad vendentes et emite vobis, potest
et sic accipi, ut vendentes intelligantur illi qui virgines
fatuas blandis adulationibus praedicant. Unde
intelligitur quod omnes qui laudes humanas accipere
cupiunt, quod in opere Dei exercere videntur
humanis assentationibus vendunt, accipientes vanam
laudem et praemia aeterna perdentes. Illae autem virgines
quae oleum habuerunt in vasis suis, omne opus
bonum intus in conscientiam posuerunt, quia non pro
laude, sed pro misericordia divina fecerunt. Haec
ergo fideliter cogitantes, fratres dilectissimi, quia
parabola ista ad universam Ecclesiam pertinet, qui
non possunt servare virginitatem corporis, integritatem
custodiant cordis, ut si ad coronam martyrum
sive virginum non potuerint pervenire, saltem vel
omnium peccatorum indulgentiam mereamur accipere;
virgines vero quae integritatem corporis, Deo

auxiliante, custodiunt, totis viribus cum Dei adjutorio
laborare contendant verbositatem fugere, detractionem
vel murmurationem velut diaboli venena
respuere, invidiae superbiaeque morbum quasi hostis
gladium pertimescere, obedientiam humiliter custodire,
nunquam senioris praecepta contemnere, lectioni
et orationi insistere; si infirmitas non prohibet,
ad vigilas cum omni alacritate consurgere, sive
in oratorio, sive in alio quolibet loco; semper quod
ad obedientiam vel ad humilitatem pertinet studeant
exose [ex ore] proferre; si tristem viderint, consolentur;
si inobedientem agnoverint, castigare non
cessent. Et quia in omni professione et boni inveniuntur
et mali, et in Ecclesia Christi non solum
triticum, sed etiam paleae reperiuntur; inveniuntur,
quod pejus est, clerici, monachi et sanctimoniales
ita negligentes et tepidi, ut non velut spiritales apes
dulcia animarum melia conficiant, sed velut crudelissimae
vespae venenatis linguae aculeis fratrum corda

percutiant. Isti tales non adjutores Christi, sed defensores
diaboli esse probantur, qui si forte viderint
fratrem vel sororem contra seniorem superbe existere,
non solum student mitigare, sed magis malignis
sermonibus ad majorem eum favorem conantur
accendere, dicentes quod hoc nec possit nec debeat
diutius sustineri; hortantur etiam ut ista senioribus
poeniteat, quare eos paterna pietate admonere vel
castigare voluerint. Sed quia in omni proposito, sicut
jam diximus, non solum adjutores vel ministri
diaboli ad inobedientiam vel superbiam callida susurratione
succendunt, adjutores Christi blanda adhortatione
et sancto ac salubri consilio ad humilitatem
vel mansuetudinem revocare contendunt. Illi enim
qui in clero vel in monasterio positi et se et alios ad
superbiam erigunt velut pharetrae sagittis diaboli
plenae simplicium corda percutere, et charitatem in
eis, humilitatem vel mansuetudinem conantur exstinguere,
sed quia Deo propitio in medio palearum
invenitur et triticum, animae sanctae quae velut armaria

Christi spiritalibus antidotis plena esse probantur, quidquid illi vulneraverint coelestibus medicamentis
appositis curare non desinunt, dicentes cuicunque
superbo: Noli superbire, frater, quia scriptum
est: Superbis Deus resistit. Noli irasci, quia
scriptum est: Ira in sinu insipientis requiescit; et iterum,
Ira viri justitiam Dei non operatur. Si forte
inobedientem viderint, blande et humiliter dicunt:
Noli esse inobediens, frater, quia scriptum est: Obedientia super sacrificium.
Et Apostolus clamat: Obedite praepositis vestris et subjacete eis, quia ipsi
vigilant pro animabus vestris tanquam rationem reddituri.
Istae animae Deo plenae si tepidum et negligentem
viderint, de spiritali armario, id est de corde
bono prolatis medicamentis ad compunctionem conantur
accendere. Si detrahentem ac murmurantem
viderint, dicunt ei illud B. Apostoli: Neque murmuraveritis,
sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.