PL 67, col. 1164

Appendix (Caesarius Arelatensis), J. P. Migne

David et de hujuscemodi tentationibus significante: Probasti cor meum, et visitasti nocte; igne
me examinasti, et non est inventa in me iniquitas
[(Psal.
XVI)]
. Et hoc perspiciendum cur in nocte dixerit et
non in die; videlicet quia circumventiones inimici
nox sunt, sicut beatus Paulus dicit, non esse nos filios
tenebrarum, sed lucis, quia filius Dei dies est,
diabolus vero nocti assimilatur [(I Thess. V)]
. Si vero
haec omnia bella supergressa fuerit anima, tunc incipiunt
se illi immittere adversae [adversariae] cogitationes,
fornicationis desiderium, et nefandum stuprum
puerorum. In his igitur omnibus infirmatur
anima et cor tabescit, ut impossibilem sibi credat
esse custodiam castitatis, subjungentes illi, ut dixi,
temporis prolixitatem, virtutem laboris. Et quia
grande sit onus ipsarum et importabile, subjungentes
illi infirmitatem corporis et fragilitatem naturae. Si
autem ad has impugnationes non lassaverit, tunc benignus
et misericors Deus immittit illi virtutem sanctam,
et confirmat cor ipsius, et dat illi laetitiam et

refrigerium et possibilitatem, ut fortior inimicis inveniatur,
ut illorum adversus eum impugnatio non
praevaleat, timentes eam quae inhabitat in eo virtutem.
Sicut sanctus Apostolus dicit, contendite et accipietis
virtutem. Haec quippe est virtus de qua beatus
Petrus ait: Haereditatem incorruptam, et immarcescibilem,
conservatam in coelis, qui in virtute Dei
custodimini per fidem [(I Petr. I)]
. Tunc benignus et
clemens Deus, si viderit quia cor ipsius corroboratum
est super inimicos suos, paulatim subtrahit virtutem
quae illi opitulabatur, et concedit inimicis impugnare
eum variis concupiscentiis carnis, nec non
vanae gloriae, cupiditatis, et superbiae, et caeterarum
quae ad perditionem pertrabunt, ut propemodum assimiletur
navi quae sine gubernaculo in scopulis huc
illucque offendit. Cum autem cor illius emarcuerit in
his, ut ita dicam, et defecerit ad singula tentamenta
inimici, tunc Deus amator hominum, curam habens
creaturae suae, immittit illi sanctam virtutem, et confirmat

eum, subjiciens cor et animam et corpus ipsius,
et omnia viscera ejus sub jugo Paracleti, ipso
Domino dicente: Tollite jugum meum super vos, et
discite a me quia mitis sum et humilis corde [(Matth.
XI)]
. Et sic demum benignus ille Deus incipit adaperire
oculos cordis ipsius, ut intelligat quoniam ipse est
qui confirmat eum; et tunc vere incipiet homo vere
nosse honorem dare Deo, cum omni humilitate et
gratiarum actione, sicut David dicit: Sacrificium Deo
spiritus contribulatus [(Psal. L)]
, et mansuetudo efficitur
cordium. Cum igitur in his omnibus fuerit probatus,
tunc incipiet illi Spiritus sanctus revelare coelestia:
hoc est quae sanctis jure meritoque debentur,
et his qui sperant super misericordia ejus. Et tunc
reputat homo secum illud apostolicum dicens: Quia
non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram
gloriam quae revelabitur in nobis [(Rom. VIII)]
. Et illud
Davidis: Quid enim mihi restat in coelo, et a te quid
volui super terram [(Psal. LXXII)]
? Hoc est: o Domine,
quanta mihi paraveras in coelo, et ego quid a te quaerebam

in vita mortali? Et sic revelata illi sunt tormenta
quae passuri sunt peccatores, et multa alia
quae me tacente vir sanctus intelligit. Post haec vero
omnia, incipiet Paracletus inire pactum cum puritate
cordis ipsius, et animae firmitate, et sanctitate corporis,
et cum spiritu humilitatis facit eum supergredi
omnem creaturam, et ut non loquatur os ejus opera
hominum, et ut recta oculis suis videat, et ori suo
custodiam ponat, et iter rectum faciat gressibus suis,
et ut justitiam habeat manuum suarum, hoc est operum
et orationis instantiam, nec non afflictionem
corporis, et vigiliarum frequentiam. Et haec disponit
cum eo in mensuram et discretionem, et non in turbulentiam,
sed in quietem. Si vero mens ipsius dispositionem
Spiritus sancti contempserit, tunc virtus quae
in eo collata fuerat, discedit, et sic eaedem pugnae efficiuntur
in corde ejus et conturbationes, et conturbant
eum passiones corporis per momenta singula

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.