PL 67, col. 1175
Disputatio contra Acephalos (Rusticus diaconus), J. P. Migne
personarum: etenim Deus Pater duabus personis
consubstantialis est, non tamen duae personae
sunt Pater: similiter vero et Filius, nec non et sanctus
Spiritus. Et unusquisque nostrum una persona
est; verumtamen innumerabilibus personis consubstantialis
est.
Haeret. Sed neque quia duabus naturis consubstantialis
est Christus, idcirco duae naturae sunt: non
enim unumquodque tantum est circa numerum,
quanta sunt consubstantialia ejus: alioqui demonstra
aliquid tot habens naturas quanta habent quae
illi sunt consubstantiva; quod quaeritur.
Rust. Ego et tu, vel quilibet homo, aut quicunque
angelus, et unius naturae est, et uni naturae consubstantialis,
et unumquodque individuum animal similiter.
Haeret. Sed tu unum quidem multis naturis consubstantiale
esse debes ostendere.
Rust. Si esset quaecunque res duabus perfectis naturis
consubstantialis, aut pluribus existentiis, hoc,
omni modo, suarum naturarum numero consubstantialia
aequaret, quia una non est: multae res multorum
numerum aequant. Ex hoc clare monstratur,
quoniam et Christus consubstantiales naturas suarum
naturarum numero confesse adaequat; si vero unumquodque
reliquorum unicuique naturae consubstantiale
est, et unumquodque unius naturae est, minime
mihi hoc reprobat hanc rationem: nihilominus enim
unumquodque suae naturae numero vel potius quantitate
aequat consubstantialia; non enim minus unum
habet a consubstantialium quantitate naturali; et hoc
non ideo quod nihil sit minus secundum quantitatem
ab uno. Quia igitur his qui in duabus naturis sunt
consubstantialis est Christus, id est tam Patri quam
nobis, omne vero consubstantiale consubstantialium
naturalem coaequat quantitatem, Christus igitur consubstantialium
naturalem coaequat quantitatem. Christo
vero consubstantialium duae naturae sunt nihilominus,
et Christi igitur duae naturae sunt nihilominus sive
substantiae. Hoc vero est ex ipso substantiae nomine
comprobare: Christus enim consubstantialis dicitur
tam Patri quam etiam nobis; compersonalis vero
nec illi, nec nobis. Sicut igitur si compersonalis
esset tam Patri et sancto Spiritui quam etiam nobis,
non esset utique ejus persona, sed amplius: sic, quia
et illis et nobis consubstantialis est, non una ejus
est natura, sed duae; seu potius personis, non naturis
consubstantialis est Christus. Verumtamen et
his non compersonalis, sed consubstantialis est confidenter.
Quod vero est consubstantialis, nisi ejusdem
naturae per omnia? Igitur qui contendit quia non naturis
sed personis consubstantialia sunt quae diversarum
sunt naturarum, is non mente, sed nudis verbis
contendit. Igitur sic sermonem conteximus: si
Christus duarum naturarum personis consubstantialis
est, seu certe si Christus his personis quae in duabus
sunt naturis consubstantialis est; omne vero consubstantiale
in tot naturis est, in quantis est quidquid ei
consubstantiale est: Christus igitur in duabus naturis