PL 67, col. 196

Codex canonum ecclesiasticorum (Auctores varii; Dionysius Exiguus), J. P. Migne

est, ut dignemini dare fiduciam quod, jam necessitate
ipsa cogente, liberum nobis sit rectorem provinciae,
secundum statuta gloriosissimorum principum, adversus
illum adire, ut qui miti admonitione sanctitatis
vestrae acquiescere noluit, et emendare illicitum,
auctoritate judiciaria protinus excludatur. Aurelius
episcopus dixit: Servata forma disciplinae, non aestimabitur
appetitus, si a vestra charitate modeste conventus
recedere detractaverit, cum fuerit, suo contemptu,
et contumacia, faciente etiam auctoritate
judiciaria, conventus. Honoratus et Urbanus episcopi
dixerunt: Hoc ergo omnibus placet? Ab universis
episcopis dictum est: Justum est, placet.
Quot episcopi ordinare episcopum debeant.
XLIX.
Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt:

Et illud nobis mandatum est, ut quia proxime fratres
nostri Numidiae duo episcopi ordinare praesumpserunt
pontificem, non nisi a duodecim censeatis
celebrari episcoporum ordinationes. Aurelius episcopus
dixit: Forma antiqua servabitur, ut non minus
quam tres sufficiant, qui fuerint destinati ad episcopum
ordinandum. Propterea, quia in Tripoli forte,
et in Arzuge interjacere videntur barbarae gentes;
nam in Tripoli, ut asseritur, episcopi sunt quinque
tantummodo, et possunt forte de ipso numero vel
duo necessitate aliqua occupari, difficile est enim ut
de quolibet numero omnes possint occurrere; nunquid
debet hoc ipsum impedimento esse ecclesiasticae
utilitati? Nam et in hac Ecclesia, ad quam dignata
est vestra sanctitas convenire, crebro ac pene per

diem dominicam ordinandos habemus; nunquidnam
frequenter duodecim potero, vel decem, vel non
multo minus advocare episcopos? sed facile est mihi
duos adjungere meae parvitati vicinos. Quapropter
cernit mecum charitas vestra hoc ipsum observari
non posse.
Quot addi debeant episcopi numero ordinatorum, si de ordinando episcopo fuerit contradictum.
L.
Sed illud est statuendum, ut quando ad eligendum
episcopum convenerimus, si qua contradictio
fuerit oborta, quia talia tractata sunt apud nos, non
praesumant ad purgandum eum qui ordinandus est
tres jam, sed postuletur ad numerum supradictorum
unus vel duo, et in eadem plebe cui ordinandus est
discutiantur primo personae contradicentium. Postremo

etiam illa quae objiciuntur pertractentur; et
cum purgatus fuerit in conspectu publico, ita demum
ordinetur. Si hoc cum vestrae sanctitatis animo concordat,
roboretur vestrae dignationis responsione. Ab
universis episcopis dictum est: Satis placet.
Ut de Ecclesia Carthaginis dies Paschae nuntietur.
LI.
Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt: Quoniam
de commonitorio nostro omnia tractata noscuntur,
addimus etiam de die Paschae nobis esse mandatum,
ut de Ecclesia semper Carthaginensi, sicuti assolet,
instruamur, et non sub angusto temporis spatio.
Aurelius episcopus dixit: Si sanctitati vestrae videtur,
quoniam nos spopondisse jam dudum meminimus,
ut singulis quibusque annis ad tractandum conveniamus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.