PL 67, col. 530

Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne

Proclus Orientalibus quoque pro fidei congruentia
destinavit, ita confessus est [(Edit. Rom., pag. 128)] :
« Nec enim dicentes Filium passum, ratione deitatis
eum pati potuisse sentimus, siquidem divina natura
nullam prorsus recipit passionem; sed confitentes
Deum Verbum unum ex Trinitate incarnatum, tribuimus
intelligendi materiam his qui fideliter sciscitantur
cur incarnari dignatus est. » Scribens etiam
beato Joanni Antiocheno, cui et illa quae scripserat
ad Armenos, pro servanda communis fidei societate,
direxit, ut sicut unum atque idem omnes corde credebant
ad justitiam, sic etiam una et eadem ore omnium
confessio fieret ad salutem, sic ait [(Liberat.
cap. 10)] : « Dicentes autem iterum passibilem Deum,
id est Christum, confitemur eum non eo passum

quod erat, sed quod factum est, id est propria carne-
et ita praedicantes nullo modo fallimur: quoniam
quidem et unum ex Trinitate secundum carnem crucifixum
fatemur, et deitatem passibilem minime blasphemamus. »
Et hanc ejus sanam doctrinam sapientissimus
Joannes Antiochenus cum orientali concilio
suis litteris approbavit; in quibus eum memorata
synodus Chalcedonensis testatur haereticorum
maledicta rejecisse, et apostolicam declarasse doctrinam.
Qui rescribens eidem beato Proclo dixit:
« Tomum qui ad Armenos factus est a reverentissimo
nostro filio diacono Theodosio, qui dignus est
tuis dispositionibus ministrare, ob eam quae inest ei
super aetatem diligentiam, et petivimus, et cum omni
delectatione ejus fecimus mentionem. Faciebat autem

nobis delectationem non pulchritudo compositionis
sola, neque argumentationum multitudo contra
utramque partem adversantium pertractata,
quantum ipsa sacrorum dogmatum cautela simul et
pietas. Pietas quidem, quia regalem divinarum Scripturarum
in his quae dicebantur, verbum veritatis
recte confitens, pergebas, non sine testimoniis Scripturae
praesumens aliquid ex potestate propria praedicare:
cautela vero, quia cum divinis Scripturis
etiam Patrum dicta, ad probandum quae dicebantur,
proponebas. » Scribens etiam beato Cyrillo supradictus
Joannes cum eadem synodo Orientis, ita se
tomum ipsum ad Armenos approbasse perhibuit:
« Sanctissimo, inquit, episcopo Proclo tomum recto
revera et pie habentem, quem ad Armenos scripsit,

nobis destinante, et nostrum quaerente consensum,
omnia facta sunt a nobis, et in nullo minus fecimus. »
Apparuit igitur, religiose imperator, quod secundum
sententiam ipsius magnae synodi confessus
es unum de Trinitate pro nobis crucifixum: quandoquidem
in eis epistolis haec tua confessio continetur,
quibus tantam auctoritatem detulit, ut earum exemplo
defendendam beati Leonis epistolam judicaret
( post acta concilii ). Illud etiam quod beatam Mariam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.