PL 67, col. 545

Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne

proprie dicitur filius hominis, quam veraciter et proprie
Filius Dei. Si autem veraciter et proprie dicitur
filius hominis Deus, necesse est ut reciproce dicatur
et beata Maria veraciter et proprie mater Dei. Cum
vero hoc adjecit dicens, « ne non Trinitas, sed quaternitas
crederetur, » coegit omnino ut beatam Mariam
veraciter et proprie matrem Dei esse dicamus,
ne non Trinitatem, sed quaternitatem credere videamur.
Et ideo religiosae ac necessariae vocis hujus negatio
non levis putetur, quam tanta blasphemia consequitur.
Sane mirandum non est quod Augustinus
veraciter et proprie dici pronuntiat filium hominis
Deum, cum in quodam sermone de Epiphania [(De
tempore serm. 33)] , cujus principium est: « Nuper celebravimus
diem quo ex Judaeis Dominus natus est,

hodie celebramus quo a gentibus adoratus est, » ita
loquatur: « Magos sane ad ipsum proprie locum,
ubi Deus Verbum infans erat, stella perduxit. »
Quod ergo Verbum Deum dicit infantem, quomodo
non veraciter et proprie diceret praedicari filium
hominis Deum? Nam si infans ille veraciter et proprie
dicitur filius hominis, ipse autem infans est
Deus Verbum, veraciter et proprie dicitur filius hominis
Deus Verbum. Rursus in alio ejusdem diei sermone [(De tempore serm. 30)] ,
cujus est principium:
« Ad partum Virginis adorandum magi ab Oriente
venerunt, » sic ait: « Jam vero quod eadem stella
quae magos perduxit ad locum, ubi erat cum matre
Virgine Deus infans, etc. » Is ergo negare potest veraciter
et proprie dici filium hominis Deum, qui hujus
sapientissimi viri doctrinae repugnans, aut Deum

negat infantem, aut vere et proprie filium esse hominis
negat infantem. Quia ergo illud pietas, hoc autem
humanitas negare non patitur, vere et proprie
esse filium hominis Deum sine dubitatione credendum
est. Hoc autem constituto, non est dubium quin
etiam illa Virgo vicissim vere et proprie mater Dei
esse dicatur. Item cum quidam Leporius presbyter
apud Gallias, depravatus a vera et antiqua Ecclesiae
fide, eadem docere praesumeret quae postea Nestorius
docuit, atque, inde pro tali errore depulsus,
in Africa docendus veniret, illic instructus, ut docet
Apostolus [(Gal. VI, 1)] , in spiritu mansuetudinis a
spiritalibus Patribus Aurelio Carthaginiensi et praedicto
Augustino, atque aliis Africanis episcopis, pravissimam
novitatem sui dogmatis abdicavit. Scripsit

autem libellum satisfactionis idem Leporius ad Gallos
episcopos, quem memorati venerabiles Patres
Aurelius atque Augustinus et caeteri sic probaverunt,
ut ad faciendam veritatis fidem, etiam suas ei subscriptiones
adjicerent. In quo libello post multum
sic dicit: « Nascitur ergo proprie de Spiritu sancto

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.