PL 67, col. 555

Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne

orthodoxe, orbis eruditor: qui sic credit, diligitur; »
nec in his omnibus aliquid audiamus de una quae composita
dicitur, Christi natura: quomodo nunc Eutychiani,
quorum pars magna est Alexandriae, non secundum
hanc orthodoxam et antiquam orbis eruditionem
credunt, Nestorianae eam haeresi deputantes,
quam sui dilexere majores? Desinant igitur ab hac
horrenda stultitia, qua dicentes Christum unius compositae
esse naturae, Deum se blasphemare non intelligunt,
cujus naturam credunt posse componi. Nec
beatum Cyrillum dicant sibi contraria docuisse, quoniam
per hoc errori quidem suo nihil defensionis
afferunt, illi tamen maximum praevaricationis crimen
impingunt.
CAPUT VI. Quod Eutychiani unum Christi compositam naturam astruentes Nestorianos adjuvent; et quod perperam utantur exemplo humanae naturae ex anima et corpore compositae.

Sed et jam probare debemus quomodo iidem Eutychiani
vel Semieutychiani, qui contra Chalcedonense,
imo vero etiam contra Ephesinum concilium, duas
Filii Dei negant esse naturas, econtrario Nestorianos
per hoc adjuvent, quorum falsitati se putant veritatis
negatione resistere. Asserentes enim quod una
sit Filii Dei natura, ipsi potius alterius substantiae
hominem Christum Jesum extra Dei Filium dicere
convincuntur: quod nobis falso imputant, qui duas
unius dicimus filii esse naturas. Nam si quaeratur ab
eis utrum Filium Dei, quem unius dicunt esse naturae,

consubstantialem Patri fateantur, negare non poterunt.
Deinde si hoc ab eis quaeratur, utrum simplicis
naturae sit Pater, hoc quoque similiter fatebuntur.
Igitur Filium Dei, quem unius dicunt esse naturae
Patrique consubstantialem, etiam simplicis, id est
divinae tantum dicere compellentur; ac per hoc alterius
erit substantiae homo Christus Jesus, cui separatim
deputetur humana natura. Atque ita cum duas
unius Filii negant esse naturas, alteram subsistentiam
Filii Dei, et alteram assumpti hominis arguentur inducere.
Cujus probabilis rationis sancta Ephesina synodus
non ignara cum Nestorium condemnaret, quod
Dei Filium non solum in duabus naturis, quod sanctum
est, sed etiam in duabus subsistentiis, quod
profanum est, praedicabat: non quod duas fateretur

Filii Dei naturas, sed quod duas subsistentias mentiretur,
eum redarguit: nec testimoniis antiquorum
Patrum quibus eum de pravi dogmatis novitate convincit,
unam Filii Dei naturam esse monstravit, sed
unam potius esse personam. Et utique ad comprimendum
et penitus exstinguendum errorem Nestorii,
qui duos nobis filios inducere conabatur, nihil utilius,
sicut jam diximus, nihilque validius esset, si
veritas sineret, quam ut unam esse Filii Dei naturam,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.