PL 67, col. 614

Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne

suos discipulos adduxit ad amandam tuam perfectionem,
et orare a Deo in multos annorum circuitus
praeservari vestram vitam, ad utilitatem Ecclesiarum
Christi. » Perspicis, ut existimo, clementissime
imperator (nam res omnino perspicua est), cujus
virtutis, et perfectionis, et zeli circa rectam et apostolicam
fidem Diodorus semper fuerit, quem cum
Theodoro culpatum ferunt a beato Cyrillo, et quomodo
ejus gloria simul cum aetate crescebat. Laudatur
adolescens ab Athanasio, laudatur a Petro jam
gravis, laudatur a Timotheo senex. Tota vita ejus
fuit in laudibus, et post mortem ab Athanasii, Petri,
Timothei successore cum Theodoro dicitur accusatus.
Quis hoc possit aequanimiter ferre? quis patienter
audire? Sed ab his melius avertimur, ut meliora potius

attendamus. Delectat enim me hujus sancti viri
Timothei verba repetere, quemadmodum et virtutem
Athanasii consecutus et sedem, cum Diodoro diceret:
Vobis ex certo donatum est, non solum credere in
Christum Jesum, sed etiam pro ipso pati. Hoc quoque
intulit dicens: Hanc tuam rectam et beatam
circa Deum voluntatem, et indeclinabilem circa pietatis
mysterium conscientiam, olim vobis inesse, et
divinus vir papa noster Athanasius attestatus est nostrae
religiositati, et nos suos discipulos adduxit ad
amandam tuam perfectionem: in hoc dignum se probans
Athanasii successorem, quod ejus testimonium
non impugnans, adductus ab eo est ad amandum
perfectionem Diodori, quem et ille dilexit, et ad
orandum Deum, ut in multorum annorum circuitus

vitam ejus conservaret, ad utilitatem Ecclesiarum
Christi. Sed aliarum quoque civitatum episcopos
transeuntes, quale etiam sanctus Basilius Caesareae
Cappadociae, Diodoro testimonium perhibeat, debemus
advertere: qui scribens ad Patrophilum episcopum
Aegensis Ecclesiae dicit: « Diodorum autem
velut nutrimentum beati Silvani ab initio accepimus,
nunc autem diligimus et praedicamus propter gratiam
Verbi quae ei adest, per quam plurimi ad eum convenientium
meliores efficiuntur. » Idemque scribens
ipsi Diodoro dicit: « Legi libros a tua honorabilitate
transmissos, et secundo quidem admodum institi,
non solum propter brevitatem, ut pote qui sim circa
omnia debilis, sed etiam quia variatur sententiis, et
facile eo discernuntur econtrario oppositiones et ad

eas responsiones; et est oratione simplex, et sine
ullo sermonis cothurno: quod convenire mihi visum
est Christiani stylo, non ad ostentationem, sed ad

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.