PL 67, col. 616
Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne
morem aemulatus est Joannis sapiens iste noster pater,
ut cognoscatis quoniam et appellationem illius
juste ipse possidere debet. Non erat illi mensa, neque
lectus, neque domus super terram; sed neque huic
aliquando fuit; et hujus rei nos testes sumus, qualiter
omne tempus advixit, apostolicam demonstravit
vitam, nihil proprium habens, sed a sociis semper
nutritus: ipse in oratione et doctrina Verbi permanens
praedicabat. Ille trans fluvium praedicabat in
desertis: et iste trans fluvium aliquando civitatem
omnem edocens, salutiferam doctrinam docebat. Habitavit
ille in custodia, et capite diminutus est propter
fiduciam quam pro lege habebat: sed etiam iste
saepius illa patria fraudatus est, propter fiduciam
quam pro fide gerit; saepius etiam capite diminutus
est propter eamdem causam, etsi non re ipsa, proposito
tamen. Non enim sufferunt veritatis inimici
ejus linguae virtutem, decem millia semper praestruebant
insidias, et ex omnibus eum liberavit Dominus.
Age itaque, jam linguam ejus audiamus: hanc ipsam
propter quam et periclitatus est, et salvatus. Illam
linguam, de qua si quis dixerit quod de terra promissionis
dixit Moyses, nullatenus peccat. Quid ergo
de illa dixit? Terra fluens lacte et melle: hoc etiam de
istius lingua dicendum est, lingua fluens lacte et melle.
Ut igitur lacte et melle saturemur, hic noster jam
quiescat sermo, et audiamus lyram et tubam. Quando
enim suavitatem sentio verborum, lyram appello hujus
vocem; quando vero fortitudinem intelligentiarum,
tubam quamdam bellicam, et talem qualem habebant,
Judaei, cum Jericho muros destruerent. Sicut
enim tunc tubarum sonus, igne velocior super lapides
irruens, omnia consumebat: sic et ejus vox, non
minus quam illa tuba, super molimina haereticorum
irruens, hoc est, disputationes illorum evertit, et
omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam
Dei. Quod ne per nostram magis linguam quam
per hujus haec dicamus, jam hic noster sermo quiescat,
gloriam dantes Deo tales nobis tribuenti doctores. »
Hanc eloquentissimi Joannis in Diodorum praecipuam
laudem, per quam nobis doctrinam ejus commendavit
et vitam, quanquam minus decorem suum,
pro necessitate ipsius interpretationis, vel etiam pro
interpretis facultate, servaverit; meis tamen longe
imparibus verbis commendare superfluum puto. Hoc
solum nobis considerare sufficiat, quod Joannes eum
baptistae Joanni conversatione ac martyrio comparans,
et suum nomen in illum transtulit et coronam.
Qui rursus in alio sermone de ipso suo magistro
Diodoro dixit: « Non superflue, sicut apparet, sermones
prolixos expendimus. Sed enim in martyrum
celebratione commonemur etiam vivi martyris vicini
martyrio fluminis spiritualis. Vivus est enim iste
martyr, et martyr, siquidem mortuus est saepius proposito.
Videte ejus membra mortificata, videte figuram
circumferentem quae sunt hominis, et sensum
habentem angelicum. » Et post aliquanta: « Sed revertamur