PL 67, col. 623

Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne

synodus Chalcedonensis, quae neque ipsum, neque
laudatricem ejus epistolam condemnavit, Nestoriana
fuisse videretur.
CAPUT III. Quod Vigilius papa ex itinere scribens, Ibae ac Theodori damnationem improbarit atque emendarit; et quod diversae provinciae Vigilium ne hoc pateretur contestatae sint.
Hoc est autem mirabile, ut postquam horum condemnationem
fecerunt, dicerent quod Ecclesiam
Romanam consulerent, et sententiam Vigilii ejus
praesulis exspectarent: cui, quantum ad illos attinet,
non permiserunt censere quod senserit: ante statuentes,
ut si quis Theodorum Mopsuestiae, cum suis

dogmatibus et epistolam venerabilis Ibae non anathematizat,
fiat, anathema. Sed ecce jam veniens
ex itinere quod ei videbatur edixit, et facti hujus auctori
correctionem tumultuariae suae transgressionis
indixit; et nisi citius quod male factum est auferatur,
etiam vindicaturum se esse praedixit, protestans et
dicens cum Apostolo Timotheo: Ne forte cum venero,
non quales volo inveniam vos, et ego inveniar a vobis
qualem me non vultis [(II Cor. XII, 20)]
. Propter quod
et de vestra clementia, summis precibus summoque
adnisu, per suos legatos petit, sicut eum venientem
diversae provinciae contestatae sunt, ne patiamini stare
quod factum est. Tale siquidem ipsius facti crimen
esse judicavit, ut illo doctoris gentium testimonio
duceret arguendum, quod discipulo Timotheo scribens
dicit: Depositum custodi, devitans profanas vocum novitates,

et oppositiones falsi nominis scientiae, quam
quidam promittentes circa fidem exciderunt [(I Timoth.
XI, 20)]
. Quid ergo adhuc quaeritur utrum contra fidem
et synodum Chalcedonensem factum fuerit quod dolemus,
quando ille cujus dicebatur exspectari sententia,
profanas vocum novitates et oppositiones falsi
nominis scientiae, quam quidam promittentes circa
fidem exciderunt, in ipsius facti auctoribus judicaverat
arguendas? Denique beatum Dacium Mediolanensium
episcopum, quem hinc reversum in Sicilia se vidisse
perhibuit, et alios consacerdotes suos, sed et
venerabilis memoriae Stephanum diaconum, quem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.