PL 67, col. 927

Epistolae et opuscula (Ferrandus diaconus), J. P. Migne

laboraverunt in praedicatione verbi, post apostolos,
sanctissimi illi praeclarique doctores, quibus
per Spiritum sapientiae et scientiae concesserat Dominus
docere catholicos, et haereticos expugnare?
libros tamen suos a nemine subscriptos posteris reliquerunt.
Consideremus quid beatus Apostolus moneat: Prophetae duo vel tres dicant, vel caeteri examinent [(I Cor. XIV, 29)]
.
Nunquid dixit: Subscribant,
aut subscribere compellantur? Diligentius examinari
quae dicta sunt jubet, ne consensus facilis incurrat
errorem: sit unicuique liberum, postquam legerit
quod unus homo dictavit, non ita dicta ejus accipere
quasi canonicas scripturas: sed cogitare quid
eligat, quid respuat, quid sequatur statim, quid cum
prudentioribus arbitretur fratribus conferendum;

nulla fiat necessitas generare sibi praejudicium subscribendo,
ne aliud postea sentiat, si aliud postea
sentiendum revelata demonstraverit veritas: patienter
autem ferat pius scriptor sollicitudinem piam requirentium
veritatem, nec festinet auditorum tenere
manum, sed per suavem sensum paratus meliora
sentientibus consentire.
9.
Cujus humilitatis exemplum beatus pontifex
Augustinus, in charitate Christi pene omnibus catholicae
Ecclesiae doctoribus praebens: « Nec pigebit, inquit,
me, sicubi haesito, quaerere; nec pudebit, si
erro, dicere. Proinde quisquis haec legit, ubi pariter
certus est, pergat mecum; ubi pariter haesitat, quaerat
mecum; ubi errorem suum agnoscit, redeat ad
me; ubi meum, revocet me. Ita ingrediamur simul

charitatis viam, tendentes ad eum de quo dictum est: Quaerite faciem ejus semper.
Et hoc placitum, pium
atque justum coram Domino Deo nostro. Cum omnibus
interim qui ea quae scribo legunt, etc. [(Aug. lib.
I de Trinit. cap. 2, 3)] . » Sola enim sunt, ut superius
jam saepe diximus, in canonicis libris praecepta divina,
et in generalibus synodis paterna decreta, non
refutanda nec respuenda, sed custodienda et amplectenda;
praecipiente sancta Scriptura: Audi, fili, legem
patris tui, et ne spernas consilium matris tuae [(Prov. I, 8; VI, 20)]
.
Lex enim patris fulget, quantum
mihi videtur, in canonicis libris; consilium matris
in universalibus conciliis continetur; ubi propterea
qui conveniunt tales sacerdotes statuta sua
subscribunt, ut dubium non relinquatur a quibus est

habita disputatio: caeterum praeter illos qui statuunt
quae statuenda sunt, nullus cogit ultra subscribere;
sufficere enim judicatur ad plenam confirmationem,
si perducta in notitiam totius Ecclesiae nullum offendiculum
moveant, vel scandalum fratribus, sed apostolicae
fidei convenire firmentur, apostolicae sedis
roborata consensu.
10.
Dignetur itaque beatitudo vestra tres istas regulas
ordine et sermone quo potuimus intimatas diligenter
attendere, et (si nostra placet humilis persuasio)
custodire. Ut concilii Chalcedonensis vel similium
nulla retractatio placeat; sed quae semel statuta
sunt, intemerata serventur. Ut pro mortuis fratribus
nulla generentur inter vivos scandala. Ut

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.