PL 67, col. 963
Explicatio in Cantica canticorum (Justus Urgellensis), J. P. Migne
Num. 1. Osculetur me osculo oris
sui. Vox Ecclesiae haec est venientis ad Christum in
osculo; offensam quam apud Deum homines peccando
contraxerant resolvi cupientis, et pacem in qua,
dum essemus Deo Patri inimici, per ipsum Filium
ejus reconciliamur, invenire desiderantis: propter
quod propheta ad Deum: Pacem tuam, Domine, da
nobis, et omnia reddidisti nobis [(Isa. XXVI)]
. In Evangelio
quoque [(Luc. XV)] redeuntem a regione longinqua
filium pater deosculatus est. Tunc enim quodammodo
venientibus ad se osculum tradidit, quando
unicum suum in homine nasci voluit, per quem etiam
ut ei pacis vinculo adhaereamus attribuit. Denique et
angeli, nascente Christo: Gloria in excelsis Deo, et in
terra pax hominibus bonae voluntatis [(Luc. VIII)]
, idcirco
voce consona clamaverunt, quia ipsum qui est pax
nostra nobis utique talia dicendo, perspicue docuerunt.
Num. 2. Quia meliora sunt ubera tua vino, flagrantia
unguentis optimis. Ubera Christi, apostolos, evangelistas
non incongrue accipimus; per ipsos enim in
fide nutrimur et spirituali alimento reficimur. Idcirco
autem meliora vino probantur, quia evangelica doctrina
eminentior quam lex olim data dignoscitur.
Denique illic figura, hic veritas; illic tanquam austeritas
vini diligendum tantummodo proximum et inimicum
odiendum ostendit, hic dulcedo gratiae pro
inimicis orandum, et eos qui nos oderunt admonet diligendos.
Ipsa quoque Christi ubera, id est apostolos,
unguentis optimis flagrantia declarat, quia tantis virtutibus
tantisque enituere miraculis, ut odor justitiae
eorum longe lateque diffusus tunc intuentes oblectaret,
et usque huc omnes reficiat audientes, sicut unus
ex ipsis pronuntiat dicens: Deo autem gratia, qui
semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiae
suae manifestat in omni loco pro nobis [(I Cor. II)]
.
Num. 3. Oleum effusum nomen tuum, ideo adolescentulae
dilexerunt te. Quem unxit Deus, id est Christum, oleo laetitiae, prae participibus suis
[(Psal. XLIV)]
,
hujus etiam velut oleum effusum est nomen: quicunque
enim Christiani a Christo nominantur ipsique
chrismate perunguntur, atque in ejus nomine baptizati
sancto Spiritu adimplentur, ut unguentum quod
descendit a capite in barbam Aaron [(Psal. CXXXII)]
;
quod verum, perfectum, atque fortissimum declarat;
id est sacer Spiritus, qui a Deo diffusus est in Christo, descendit
etiam in oram vestimenti ejus, ac totam,
usque in finem, Ecclesiam replet; quae ei inhaerendo,
sine dubio vestis ipsius est. Nam in transfiguratione