PL 67, col. 966
Explicatio in Cantica canticorum (Justus Urgellensis), J. P. Migne
custodiret. Et sequitur, Vineam meam non custodivi.
Factus enim ex Saulo Paulus, ex persecutore
praedicator, dum verbum Dei Judaeis contradicentibus
praedicaret et omnino sperneretur, eisdem incredulis
dixit: Vobis quidem oportebat praedicari verbum Dei,
sed quoniam repulistis illud et indignos vos judicastis
tanta salute, ecce convertimur ad gentes, sic enim praecepit
nobis per Scripturam Dominus: Dedi te in lucem
gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terrae [(Act. XIII; Isa. XLIX)]
.
Vel sicut ipse ad Galatas scripsit, Audistis conversationem meam in Judaismo, quia
persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam et
proficiebam in Judaismo supra multos coaetaneos meos
in genere meo, abundantius aemulator existens paternarum
mearum traditionum
[(Gal. I)]
. Et iterum: Sed
quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum detrimenta [(Philip. III)]
,
tanquam sub aenigmate dicens: Posuerunt
me custodem vineis, vineam meam enim non custodivi.
Num. 12. Indica mihi quem diligit anima mea, ubi
pascus, ubi cubas in meridie. Legimus in Evangelio: Si dixerint, Ecce hic est Christus, ecce illic, nolite
exire
[(Matth. XXIV; Marc. XIII)]
. Hic enim atque illic,
partes esse noscuntur; Christus autem in Ecclesia
catholica tanquam in meridie cubans, mundum universum
suo fulgore perfudit, et in spiritu ferventibus
requiescit, atque ex ea charitate qua orbem universum
irradiat, credentes in se populos quotidie
pascit.
Num. 13. Ne vagari incipiam per greges sodalium
tuorum: id est, si in ea claritate qua fidelium tuorum
universitas consistit, te habitantem ignoravero, per
greges sodalium, id est per congregationes haereticorum,
incipiam oberrare. Sodales quippe Christi ex
quadam parte haeredici appellentur, quia nativitatem,
passionem, et resurrectionem ipsius profitentur; sed
quia de ipsis Apostolus ait: Habentes formam pietatis
et virtutes ejus abnegantes [(II Tim. V)]
, non jam sodales,
sed adversarii comprobantur.
Num. 14. Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres,
egredere et abi post vestigia. Vox Christi est ad
Ecclesiam, Si ignoras te, o pulchra inter mulieres: si
non intelligis quia tu es illa cui in psalmo dicitur: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere
populum tuum et domum patris tui, quia concupiscit
rex pulchritudinem tuam
[(Psal. XLIV)]
, quia tu
sola accepisti decorem incorruptibilis sacramenti. Et
bene ait, inter mulieres, id est, gloriosa inter haereses:
congrue enim mulierum nomine vocitantur,
quia virginitatem quae est in Christo amiserunt. Igitur
non oberres, me alibi extra te quaerendo ullo modo;
in te quippe ubi me hactenus non quaerebas, tanquam
in meridie requiesco. Jam intellige ubi me pascentem
et gubernantem temetipsum quaeras, ne velut in
nocte quorumlibet simulatio te abducat: quia tantummodo
in te certa sinceritas me apud te regnante
perdurat, in illis te esse cognosce, quibus post resurrectionem
meam veraciter repromisi: Ecce ego
vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth.