PL 67, col. 982

Explicatio in Cantica canticorum (Justus Urgellensis), J. P. Migne

nihil simile auro, ita nec in creaturis quidquam
comparabitur Creatori. Est autem caput Christi
Deus, secundum quod paulo ante ex Evangelio commemoravimus, In principio erat Verbum,
etc.
Num. 120. Comae ejus sicut elatae palmarum. Hi equidem
sancti capiti suo, id est Christo, adhaerere noscuntur
qui, in similitudine corvi, se peccatores agnoscunt:
de quibus est ille qui dicit: Si justum me voluerim
facere coram te, os meum condemnabit me [(Job. IX)]
.
Et rursum alius: Quoniam iniquitatem ego agnosco [(Ps.
L)]
Et consona voce Joannes cum electis pronuntiat: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus,
et veritas in nobis non est, si vero confessi
fuerimus peccata nostra, fidelis et justus est qui nobis
peccata dimittat et mundet nos ab omni iniquitate
(I Joan.

I). Similiter et Paulus: Christus Jesus venit
in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus
ego sum [(I Tim. I)]
. Et quia omnis, secundum
Evangelium, qui se humiliat et exaltabitur [(Matth. XXIII;
Luc. IV, XVIII)]
: hi qui se confessione peccati dejiciunt,
secundum quod in hoc libro scribitur, palmarum proceritati
non immerito comparantur.
Num. 121. Oculi ejus sicut columbae. Spiritu sancto
repleti, electi ejus absque ullo felle amaritudinis permanent,
et Scripturarum rivulis populum imbuunt.
Num. 122. Quae lacte sunt lotae. Exind mundiores
effecti, quia Christum in carne natum, fide non dubia
credunt; et sacramento visibili se renatos, ablutos
et nutritos agnoscunt, resident juxta fluenta plenissima,
id est inter sancti Spiritus affluentissima dona.
Num. 123. Genae illius sicut areolae aromatum. Sicut
enim in oculis columbarum, jure apostolos accipimus
Spiritu sancto repletos, ita et in genis quae
vicinae sunt oculis, eas Ecclesias quae per apostolos
crediderunt quae velut areolae aromatum, suavissimum
odorem ex sancta conversatione producunt: consitae a pigmentariis:
piis scilicet praedicatoribus,
ad quos Apostolus ait: Tu autem cum oleaster esses,
insertus es in illis, et socius radicis et pinguedinis
olivae factus es [(Rom. XI)]
.
Num. 124. Labia illius distillantia myrrham. Doctores
ejus Spiritu vel etiam carne Virginis; in hocque
passionem ejus praedicantes, ut pro illo qui pro
nobis mortuus est non recusent mortem.
Num. 125. Manus illius tornatiles aureae. In manibus

Christi deputantur qui ea quae bona sunt operari
non desinunt. Idcirco tornatiles aureae, quia ad omne
opus bonum semper paratae; plenae hyacinthis, secundum
illud Apostoli: Divites in operibus bonis, facile
tribuentes, et thesaurizantes sibi fundamentum bonum
in futuro, ut apprehendant veram vitam [(I Tim. VI)]
.
Num. 126. Venter ejus eburneus. In ventre ipsius
deputantur, qui credentes in fide parturiunt; et eburneus
etiam ipse venter, fons baptismi ex quo renascimur
non inconvenienter accipitur; et quia eboris,
defuncti animantis speciosa et incorruptibilia ossa
noscuntur, propterea nobis ab Apostolo dicitur: An
ignoratis quia quicunque baptizati sumus in Christo
Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.