PL 67, col. 989

Explicatio in Cantica canticorum (Justus Urgellensis), J. P. Migne

parturiunt, si in eis per sancta desideria pietatis
opera prodierunt.
Num. 169. Si floruerunt mata punica. Si illi qui in
Christo crediderunt in tanta dilectione proficiunt ut
etiam occidi pro ipso omnibus modis delectentur.
Vis videre malum punicum, audi in Actibus apostolorum
Paulum apostolum: Ego, inquit, non solum
judicari in Jerusalem, sed et mori pro Christo paratus
sum [(Act. XXI)]
.
Num. 170. Ibi dabo tibi ubera tua. In hac sancta
confessione sociabuntur tibi doctores mei, comparati
ut patiantur pro te, qui quoque sine fine regnabunt
apud te.
Num. 171. Mandragorae dederunt odorem. Hi qui alta
radice fide fundati sunt, et quadam disciplinae vel

parcimoniae austeritate vigere noscuntur, publicis
praedicationibus populos instruxerunt, odorem suavitatis
ex conversatione sanctissima propinantes.
Num. 172. Omnia dona nova et vetera. Quoniam
tam in patriarchis et prophetis quam in apostolis et
martyribus ego ipse nova et vetera servavi tibi; quia
illi te pronuntiaverunt et crediderunt venturum, isti
praedicare non desinunt ex Virgine natum ac pro salute
omnium passum, et post resurrectionem in coelos
assumptum.
CAP. VIII.
Num. 173. Quis mihi det te fratrem meum.
Sugit ubera matris Christus cum mysteriis priscae legis
reficitur Christianus populus, vel cum spiritualibus
sacramentis doctores et piissima expositione,
tanquam vero lacte reficiunt.
Num. 174. Ut inveniam te foras et osculer. Ut te,
inquit, quem Veteris Testamenti figurae tegebant,
per Evangelium, ego in veritate reperiam. Et bene
ait: Te foris inveniam, quia illi juniori filio de regione
longinqua redeunti, pater in occursum regressus
est [(Luc. XV)] : ut deosculer te, inquit, ut tibi reconciliari
merear; et jam nemo me despiciet; videlicet
ut non dicatur Petro, pro Cornelio quem gratia
Spiritus sancti praevenerat: Quare introisti ad viros
praeputium habentes, et manducasti cum illis? Sed ipse
Petrus pronuntiet: In veritate comperio, quoniam personarum
acceptio non est apud Deum, sed in omni
loco, et in omni gente, qui timet eum et operatur justitiam,
acceptus est illi [(Act. XI)]
.
Num. 175. Apprehendam te, et ducam te. Cum enim
te apprehendero tibique per fidem adhaesero,
restat ut introducam te in domum matris meae: in congregationem
videlicet Jerusalem: illuc utique te introducam,
quando cum omnibus bonis quae per tuam
gratiam consecuta sum etiam ipsa perduci eo, hoc
est ad coelestem Hierosolymam, meruero.
Num. 176. Ibi me docebis, et dabo tibi poculum.
Ibi me docebis, ut jam non in aenigmate per speculum,
sed facie ad faciem videam; et non ex parte sicut nunc,
sed tunc cognoscam sicut et cognitus sum [(I Cor.
XIII)]
, ut ille ait: Et dabo tibi poculum ex vino condito,
et mustum malogranatorum: quando optimos et
dulcissimos protulero martyrum sanctorum fructus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.