PL 68, col. 258

Evangelicarum harmoniarum interpretatio (Ammonius Alexandrinus; Victor Capuanus)

nostros in viam pacis. Puer autem crescebat, et confortabatur
Spiritu: et erat in desertis usque in diem
ostensionis suae ad Israel.
CAPUT V. De generatione, vel nativitate Christi.
MATTH. I, 1-16. Liber generationis Jesu Christi
filii David, filii Abraham. Abraham genuit Isaac,
Isaac autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Judam,
et fratres ejus. Judas autem genuit Phares et
Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esrom.
Esrom autem genuit Aram. Aram autem genuit
Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson
autem genuit Salmon. Salmon autem genuit
Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth.

Obed autem genuit Jesse. Jesse autem genuit David
regem. David autem rex genuit Salomonem ex ea
quae fuit Uriae. Salomon autem genuit Roboam. Roboam
autem genuit * Abia. Abia autem genuit Asa.
Asa autem genuit Josaphat. Josaphat autem genuit
Joram. Joram autem genuit Oziam. Ozias autem genuit
Joatham. Joatham autem genuit Achaz. Achaz
autem genuit Hiezechiam. Hiezechias autem genuit
Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem
genuit Josiam. Josias autem genuit Jechoniam
et fratres ejus, in transmigratione Babylonis. Et post
transmigrationem Babylonis, Jechonias genuit Salathiel.
Salathiel autem genuit Zorobabel. Zorobabel
autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliachim.
Eliachim autem genuit Azor. Azor autem genuit Sadoch.

Sadoch autem genuit Achim. Achim autem
genuit Eliud. Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar
autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Jacob.
Jacob autem genuit Joseph virum Mariae, de qua
natus est Jesus, qui vocatur Christus.--LUC. III,
34-38. Abraham autem fuit filius Thare. Qui fuit
Nachor. Qui fuit Seruch. Qui fuit Ragau. Qui fuit
Phales. Qui fuit Heber. Qui fuit Sale. Qui fuit Cainan.
Qui fuit Arphaxat. Qui fuit Sem. Qui fuit Noe.
Qui fuit Lamech. Qui fuit Mathusale. Qui fuit Enoch.
Qui fuit Jareth. Qui fuit Malelehel. Qui fuit Enos.
Qui fuit Seth. Qui fuit Adam. Qui fuit Dei.--MATTH.
I, 17-25. Omnes ergo generationes ab Abraham usque
ad David, generationes quatuordecim. Et a David
usque ad transmigrationem Babylonis, generationes

quatuordecim. Et a transmigratione Babylonis
usque ad Christum, generationes quatuordecim.
Christi autem generatio sic erat: Cum esset desponsata
mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent,
inventa est in utero habens de Spiritu sancto.
Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet
eam traducere, voluit occulte dimittere eam. Haec
autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis
apparuit ei dicens: Joseph fili David, noli timere
accipere Mariam conjugem tuam; quod enim in ea
natum est, de Spiritu sancto est. Pariet autem filium,
et vocabis nomen ejus Jesum. Ipse enim salvum
faciet papulum suum a peccatis eorum. Hoc autem
totum factum est, ut adimpleretur quod dictum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.