PL 68, col. 262

Evangelicarum harmoniarum interpretatio (Ammonius Alexandrinus; Victor Capuanus)

et non cognoverunt parentes ejus. Aestimantes
autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et
requirebant eum inter cognatos et notos. Et non invenientes,
regressi sunt in Hierusalem requirentes
eum. Et factum est post triduum, invenerunt eum in
templo, sedentem in medio doctorum, audientem illos
et interrogantem eos. Stupebant autem omnes
qui eum audiebant, super prudentia et responsis
ejus. Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus
ad illum: Fili mi, quid fecisti nobis sic? Ecce pater
tuus et ego, dolentes quaerebamus te. Et ait ad illos:
Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in
his quae Patris mei sunt oportet me esse? Et ipsi non
intellexerunt verbum quod locutus est ad illos. Et
descendit cum eis, et venit Nazareth, et erat subditus

illis. Et mater ejus conservabat omnia verba
haec in corde suo. Et Jesus proficiebat sapientia, et
aetate, et gratia apud Deum et homines.
CAPUT XIII. Joannes Baptista apparuit in Israel.
LUC. III, 1-3. Anno autem quintodecimo imperii
Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam,
tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem
fratre ejus tetrarcha Itureae et Traconitidis regionis,
et Lysania Abilinae tetrarcha, sub principibus sacerdotum
Anna et Caipha, factum est verbum Domini
super Joannem Zachariae filium in deserto. Et venit
in omnem regionem Jordanis, praedicans baptismum
poenitentiae, in remissionem peccatorum, dicens:
--MATTH. III, 1-3; MARC. I, 3-5. Poenitentiam agite,

appropinquavit enim regnum coelorum. Hic est enim
qui dictus est per Isaiam prophetam, dicentem,--
LUC. III, 4-6: Vox clamantis in deserto, Parate viam
Domini, rectas facite semitas ejus. Omnis vallis implebitur,
et omnis mons et collis humiliabitur. Et
erunt prava in directa, et aspera in vias planas: et
videbit omnis caro salutare Dei [(Isa. XL, 3-5)] .--JOAN.
I, 5-18. Hic venit in testimonium, ut testimonium
perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de
lumine. Erat lux vera quae illuminat omnem hominem
venientem in hunc mundum. In mundo erat,
et mundus per ipsum factus est, et mundus
eum non cognovit. In propria venit, et sui
eum non receperunt. Quotquot autem receperunt

eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui
credunt in nomine ejus: Qui non ex sanguinibus,
neque ex voluntate carnis, neque voluntate viri, sed
ex Deo nati sunt. Et Verbum caro factum est, et habitavit
in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam
quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.
Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens:
Hic erat quem dixi vobis, * quia post me venturus
est, et ante me factus est, quia prior me erat.
Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam
pro gratia: quia lex per Moysen data est; gratia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.