PL 68, col. 273

Evangelicarum harmoniarum interpretatio (Ammonius Alexandrinus; Victor Capuanus)

mihi tres panes, quoniam amicus meus venit
ad me de via, et non habeo quod ponam ante illum.
Et ille de intus respondens, dicat: Noli mihi molestus
esse; jam ostium clausum est, et pueri mei mecum
sunt in cubili; non possum surgere et dare tibi.
Et ille si perseveraverit pulsans, dico vobis, et si non
dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter
improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot
habet necessarios. Ego dico vobis:--MATTH. VII,
7-14, Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis;
pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit;
et qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur.
Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius
suus panem, nunquid lapidem porriget illi? aut si
piscem petierit, nunquid serpentem porriget illi? aut

si ovum petierit, nunquid porriget illi scorpionem?
Si ergo vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis
vestris, quanto magis Pater vester qui in coelis est
dabit bona petientibus se? Omnia ergo quaecunque
vultis ut faciant vobis homines, et vos facite eis.
Haec est enim lex et prophetae.--LUC. XIII, 24. Intrate
per angustam portam; quia Iata est porta et spatiosa
via quae ducit ad perditionem; et multi sunt qui intrant
per eam. Quam angusta porta et arcta via quae
ducit ad vitam: et pauci sunt qui inveniunt eam!
CAPUT XLI. De cavendo a falsis prophetis.
MATTH. VII, 15-20; LUC. VI, 43-45. Attendite a
falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis

ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces: a fructibus
eorum cognoscetis eos. Nunquid colligunt de
spinis uvas, aut de tribulis ficus? Sic omnis arbor
bona fructus bonos facit: mala autem arbor fructus
malos facit. Non potest arbor bona fructus malos facere,
neque arbor mala fructus bonos facere. Bonus
homo de bono thesauro cordis sui profert bona; et
malus homo de malo thesauro profert mala: ex
abundantia enim cordis os loquitur. Omnis arbor
quae non facit fructum bonum, exscindetur et in ignem
mittetur. Igitur et ex fructibus eorum cognoscetis
eos.
CAPUT XLII. Non intrabunt in regnum coelorum qui tantum dicunt: Domine, Domine.
MATTH. VII, 21-23; LUC. VI, 46. Non omnis qui
dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum;
sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in
coelis est, intrabit in regnum coelorum. Multi dicent
mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine
tuo prophetavimus, et in tuo nomine daemonia ejecimus,
et in tuo nomine virtutes multas fecimus?
Et tunc confitebor illis: Quia nunquam novi vos:
discedite a me qui operamini iniquitatem.
CAPUT XLIII. Comparatio in his omnibus de sapiente et insipiente aedificatoribus.
MATTH. VII, 24-29; LUC. VI, 47-49. Omnis ergo qui
audit verba haec, et facit ea, assimilabitur viro sapienti
qui aedificavit domum suam supra petram. Et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.