PL 68, col. 277

Evangelicarum harmoniarum interpretatio (Ammonius Alexandrinus; Victor Capuanus)

et Isaac, et Jacob in regno coelorum: filii autem
regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus
et stridor dentium. Et dixit Jesus centurioni: Vade,
et sicut credidisti fiat tibi. Et sanatus est puer in illa
hora. Et reversus est centurio in domum suam, et
invenit servum qui languerat sanum.
CAPUT XLVIII. Jesus socrum Petri a febribus curavit.
MATTH. VIII, 14-15. Et cum venisset Jesus in domum
Petri, vidit socrum ejus jacentem et febricitantem.
Et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris,
et surrexit, et ministrabat eis.
CAPUT XLIX. In civitatem Naim mortuum suscitavit.
LUC. VII, 11-17. Et factum est, deinceps ibat in
civitatem quae vocatur Naim; et ibant cum eo discipuli
ejus, et turba copiosa. Cum autem appropinquaret
portae civitatis, ecce defunctus efferebatur,
filius unicus matris suae: et haec vidua erat, et turba
multa civitatis cum illa. Quam cum vidisset Dominus,
misericordia motus super eam, dixit illi: Noli flere.
Et accessit, et tetigit loculum. Hi autem qui portabant
steterunt. Et ait: Adolescens, tibi dico, surge.
Et resedit qui erat mortuus, et coepit loqui, et dedit
illum matri suae. Accepit autem omnes timor, et magnificabant
Deum dicentes: Quia propheta magnus
surrexit in nobis, et quia Deus visitavit plebem suam.
Exiit ergo hic sermo in universam Judaeam de eo, et
circa omnem regionem.
CAPUT L. Omnes infirmitates curat, ut adimplerentur scripturae prophetarum.
MATTH. VIII, 16-18. Vespere autem facto, obtulerunt
ei multos daemonia habentes, et ejiciebat spiritus
verbo, et omnes male habentes curavit, ut adimpleretur
quod dictum est per Isaiam prophetam
dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit, et aegrotationes
portavit [(Isa. LIII, 4)] . Videns autem Jesus
turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.
CAPUT LI. Volenti eum sequi dixit: Vulpes foveas habent.
MATTH. VIII, 19-22; LUC. IX, 57-62. Et accedens
unus scriba, ait illi: Magister, sequar te quocunque
ieris. Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et

volucres coeli nidos: Filius autem hominis non habet
ubi caput reclinet. Ait autem ad alterum: Sequere
me. Ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum
ire et sepelire patrem meum. Jesus autem ait
illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos
suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei. Et
ait alter: Sequar te, Domine, sed primum permitte
mihi renuntiare his * qui domi sunt. Ait ad illum Jesus:
Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens
retro, aptus est regno Dei.
CAPUT LII. Navigans imperat tempestati, et statim cessavit.
MATTH. VIII, 23-27; MARC. IV, 37-40; LUC. VIII, 22-25.
Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum
discipuli ejus. Et ecce motus magnus factus est in
mari, ita ut navicula operiretur fluctibus: ipse vero
erat in puppi supra cervical dormiens. Et accesserunt,
et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva
nos, quia perimus. Et dicit eis: Quid timidi estis,
modicae fidei? Tunc surgens imperavit ventis et mari,
et cessavit ventus. Et dixit: Tace, obmutesce. Et
facta est tranquillitas magna. Porro homines mirati
sunt dicentes: Quis aut qualis est hic? quia et ventis
imperat et mari, et obediunt ei.
CAPUT LIII. Curavit trans fretum daemoniacum qui in monumentis manebat.
MATTH. VIII, 28-34; IX, 1; MARC. V, 1-21; LUC.
VIII, 26-39. Et cum venisset trans fretum in regionem
Gerasenorum, quae est contra Galilaeam, et cum
egressus esset ad terram, occurrerunt ei duo habentes
daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis,
ita ut nemo posset transire per viam illam. Unus
enim habebat daemonia jam temporibus multis, et
vestimento non induebatur, neque in domo manebat,
sed in monumentis; et neque catenis jam quisquam
eum poterat ligare: quoniam saepe compedibus et
catenis vinctus, disrupisset catenas et compedes comminuisset,
et nemo poterat eum domare. Et semper

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.