PL 68, col. 35

De partibus divinae legis (Junilius Africanus), J. P. Migne

et incertarum rerum verbis (in quantum verba
sunt) manifestatio. D. Quae accidunt praedictionibus? M.
Principaliter tria: quod quaedam ante
Legem fuerunt, quaedam sub Lege, quaedam sub
Gratia.
CAPUT XIX. De praedictionibus ante Legem, quot modis factae sunt?
D. Ante Legem praedictiones quot modis factae
sunt? M. Quinque. Aut de generalitate communiter,
ut est: Propterea relinquet homo patrem et matrem,
et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una [(Matt. XIX, 5)]
.
Et rursus: Maledicta terra in operibus
tuis [(Gen. III, 17)]
. Hoc enim, per unum, omni
humano generi praedictum esse cognoscitur. Aut ex

parte vel medio, ut est: Multiplicabo dolores tuos [(Ibid., 16)]
.
Et: Conversio tua ad virum tuum, et ipse
tibi dominabitur [(Ibid.)]
. Hoc enim non omni humano
generi, sed omnibus tantum feminis dictum. Aut singulariter,
ut est: Et vocavit Adam nomen uxoris suae
Eva, quia ipsa est mater omnium viventium [(Ibid., 20)]
.
Aut pro initio Veteris Testamenti, ut est: Maledictus
Chanaan, servus erit fratribus suis [(Gen. IX, 25)]
.
Aut pro Novo Testamento principaliter; nam cum
dicit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem
nostram [(Gen. I, 26)]
: Venite, descendamus, confundamus
linguas eorum [(Gen. XI, 27)]
: pluralis numerus
Trinitatis judicium est, qui Novo Testamento
apertius praedicatur. Et cum dicitur: Sanguis fratris
tui clamat ad me de terra [(Gen. IV, 10)]
, passio Domini

nostri Jesu Christi praedicitur, Apostolo teste
in Epistola ad Hebraeos [(Hebr. XII, 24)] : quia conspersio
sanguinis Christi plus potuit ad Dominum
clamare pro nobis, quam Abel sanguis clamaverat
contra fratrem
CAPUT XX. Quot modis sub Lege praedictiones factae sunt.
D. Sub Lege, praedictiones quot modis factae sunt? M.
Duobus. Aut pro his rebus quae sub Lege factae
sunt, aut pro his quae sub Gratia.
CAPUT XXI. Pro rebus sub Lege factis, quot sunt praedictiones.
D. Pro rebus quae sub Lege factae sunt, quot praedictionum

species invenimus? M. Fere viginti duas.
Aut enim augmentum populi praedicitur, ut est ad
Abraham: Et eris in gentem grandem et multam [(Gen. XII, 2)]
.
Aut haereditatis promissio, ut est: Semini
tuo dabo terram hanc [(Ibid., 7)]
. Aut segregatio
indignorum, ut est: Ejice ancillam hanc et filium
ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae [(Gal. IV, 30)]
.
Aut vindicta in adversarios populi,
et merces in amicos, ut est: Benedicam benedicentes
te, et maledicam maledicentes te [(Gen. XII, 3)]
:
Aut liberatio populi ab inimicis, ut est: Peregrinum
erit semen tuum in terra non sua, et exient inde cum
praeparatione magna [(Gen. XV, 3)]
, et caetera. Aut

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.