PL 68, col. 387

Regula ad monachos (Aurelianus Arelatensis), J. P. Migne

est, et ego mundo [(Gal. VI)]
, disposuimus jubente Domino,
atque operante in nobis velle et perficere, ut
monasterium vobis profectu animarum vestrarum
construeremus, sicut et fecimus. Et ideo regulam

1.
Si quis ad conversionem venerit, regula ei in salutatorio
legatur.
2. Ut usque ad mortem suam de monasterio non egrediatur.
3. Vestimenta religiosa non accipiat, nisi chartas de
facultate sua cui voluerit faciat.
4. Ut qui in monasterio tonsuratur. de capillis illius in
confessione mittatur: et nihil sibi reservet, quod non
potestatem abbatis tradat.
5. Nihil occulte accipiendum, sed si quid transmissum
fuerit, et si illi curi transmittitur non necesse fuerit,
in commune redactum cui est necessarium tribuatur.
6. Epistolas nec dandas nec accipiendas sine scientia
aut permisso abbatis.
7. Nullus circa lectum suum quod manducari aut bibi
possit reponat.
8. Nullus cellam aut armariolum peculiare habeat.
9. Non jurandum omnino.
10. Non maledicendum.
11. Non mentiendum.

22. In omni ministerio vicibus sibi succedant, absque
12. Iracundiam penitus non tenendam.
13. Frater in fratrem manum non mittat.
14. Laici in monasterium vel basilicam non ingrediantur,
nisi tantum in salutatorium.
15. Mulieres penitus nunquam nec in salutatorio videndae.
16. Nulli monachorum liceat ad salutandum exire,
nisi cum praeposito aut quolibet seniore.
17. In monasterio non minore aetate excipiantur nisi ab
annis decem aut duodecim.
18. Servus non excipiatur; libertus tamen si est, et
abbati visum fuerit, excipiatur.
19. Ut nec ipsis provisoribus liceat in monasterium
introire, nisi pro his utilitatibus, quas in hac Regula
statuimus.
20. Infantes de baptismo non excipiendos.
21. Qui in actu ponuntur, desuper in Evangelio claves
accipiant.

abbate, et satis senibus, et parvulis infantibus.
23. Nulla opera pro suo libito eligant facienda; sed
quod ab abbate vel praeposito imperatum fuerit.
24. Cum operantur manibus meditatio sancta de corde
non cesset.
25. Sint vobis omnia communia, et nullus suum proprium
dicere aut vindicare praesumat.
26. Vestimenta alio colore non induantur nisi laia et
lactina, et nigra nativa.
27. Lectuaria saecularia non utenda, et de ornatu
monasterii.

CAPUT PRIMUM.
I. Hoc jubente Deo imprimis statuimus
tenendum, ut si quis ad conversionem venerit,
regula ei in salutatorio legatur; et si professus fuerit
se omnia impleturum, tunc excipiatur.
II.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.